PL 16, col. 340

Exhortatio virginitatis (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

praesidio esset mariti viduata et solatio; tamen
apud piam mentem causa Ecclesiae praeponderabat.
281
CAPUT III.
Julianae ad liberos exhortatio. Illic principio filium
monet eum non temere vocari Laurentium, sed quod
Martyris cognominis patrocinio conceptus fuerit, atque
eidem promissus. Solvat igitur parentum vota.
Nihil ipsi esse quo retardetur; cum caeteris rebus
divinum servitium praestantius sit, hominum autem
vita miserrima: patere tamen exitum ex ejus malis,
modo castitatem illi eligant, cui conjugii servitus hic
opponitur.
13.
Succinxit itaque mentis viscera, et circumfusam
se videns numero filiarum trium, et unius filii,

quo solent terreri caeterae, hoc fortior facta, tali filios
alloquio convenit: Filii, amisistis patrem, matrem
habetis. Melior quidem fuisset illa commutatio, si
pater viveret, mater deesset. Tamen infirma licet et
desolata ostendo vobis, si vultis sequi, quo arbitremini
patrem vobis non decessisse; habetis enim meliorem
de coelo parentem. Ille est qui et hos suffulsit
patres. Quid enim aliud jam superest spei? Pater vobis
fuit dives gratia, non pecunia: opulentus ministerio,
non patrimonio: cujus haereditas fides est, locuples
Deo, sed egena saeculo. Satis vos divites
reliquit, si propositum ejus sequamini. Sola fides
utrique indiscreta sexui, census virorum, dos virginum.
14.
Et tu quidem, fili, aliquanto propior patri,

agnosce quae matri debeas, quod domui vocabulum
reddas. Aetas te excusat, sed haereditas vocat. Jucundentur,
fili, pater et mater in te [(Prov. XXIII, 25)]
.
Noli matrem contemnere quasi imprudentem. Regis
admonitio, inquit, quem erudivit mater sua. Quid filius
qui servat dictiones Dei? Primogenite, tibi
dico, fili: Quid filius mei ventris? quid natus mearum
orationum? Ne dederis mulieri tuam honestatem [(Prov.
XXXI, 1 et seq.)]
. Audi quid sapiens dicat, quid Scriptura
asserat.
15.
Considera quis te ut nascereris, juverit: filius
es votorum magis quam dolorum meorum. Considera
cui te muneri pater tali nomine designaverit, qui
vocavit Laurentium. Ibi vota deposuimus, unde nomen
assumpsimus. Vota effectus secutus est, redde

martyri quod debes martyri. Ille te nobis impetravit,
tu restitue quod de te hujusmodi nominis appellatione
promisimus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.