PL 16, col. 491

De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: Concerning Repentance 1.15

Evangelica docet [(Luc. XIII, 21)] , quae typum
praetendit Ecclesiae, eo quod fermentum abscondat
in farina sua, donec fermentetur totum; ut mundum
omne sumatur.
82.
Docuit me Dominus in Evangelio quid sit fermentum,
dicens: Non intelligitis quia non de pane
dixi: Attendite a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum [(Matth. XVI, 11)] ?
Tunc, inquit, intellexerunt
quia non dixit a panibus, sed a doctrina Pharisaeorum
et Sadducaeorum attenderent sibi. Hoc ergo fermentum,
hoc est, doctrinam Pharisaeorum, 412 et
disputationem Sadducaeorum abscondit Ecclesia in
farina sua; cum litteram legis duriorem spiritali
interpretatione mollivit, et velut mola quadam suae
disputationis infregit, proferens velut de folliculis

litterarum mysteriorum interna secreta, et resurrectionis
fidem astruens; qua Dei misericordia praedicatur,
qua reparari vita creditur mortuorum.
83.
Non absurda autem videtur ad hunc locum
assumptio comparationis hujus. Siquidem regnum
coelorum est peccatoris redemptio: et ideo farina
Ecclesiae conspergamur omnes boni et mali, ut
simus omnes nova conspersio. Ne quis autem vereretur,
ne fermenti vitiosioris admixtio massam decoloraret,
ideo dixit: Ut sitis nova conspersio, sicut
estis azymi [(I Cor. V, 7)] ; hoc est, tales conspersio vos
reddet, qualis erat innocentiae vestrae pura sinceritas.
Ita si misereamur, non fuscamur peccato alieno:
sed redemptionem ejus acquirimus nostrae gratiae;
ut qualis erat puritas, perseveret. Et ideo addidit:
Etenim pascha nostrum immolatus est Christus
[(Ibid.)] ,
hoc est, passio Domini omnibus profuit, et peccatoribus
donavit redemptionem, quos flagitii poenituit
admissi.
84.
Itaque epulemur bonum cibum, poenitentiam
gerentes, laeti redemptione; nullus enim cibus est
benevolentia et pietate dulcior: epulis nostris atque
laetitiae nulla de peccatore servato invidia admisceatur;
ne se ipse a domo Patris, quemadmodum expositus
in Evangelio invidus ille frater, excludat, qui
fratrem receptum doluit, quem in perpetuum gaudebat
exclusum [(Luc. XV, 28)] .
85.
Cujus vos similes esse, Novatiani, non potestis
negare, qui ideo, ut dicitis, in Ecclesiam non convenitis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.