PL 17, col. 1216

Hymni (Auctores incerti), J. P. Migne

Nam carnifex tyrannidis,
Fremens ut leo rabiens,
Advectans secum martyres
Abdon et Sennen perimit.
Dein ad Xystum properans,
Vincla, catenas, carcerem
Minatur, interneciem
Gladioli sententia.
Tunc pius ille pontifex
Accersiens Laurentium,
Levitae fidelissimo
Commendavit Ecclesiam.
Uterque consecuti sunt
Agonis sui bravium
Ensis et craticulae
Coronam dedit passio.
[Jungamur ergo socii,
Hymnum gerentes Domino,
Ut horum interventibus,
Nostra purgentur crimina.]
Gloria tibi, Domine.
Gloria Unigenito, etc.
De S. Laurentio.
Apostolorum supparem
Laurentium archidiaconem,
Pari corona martyrum
Romana sacravit fides.
Xystum sequens hic martyrem,
Responsa vatis retulit:
Moerere, fili, desine,
Sequeris me post triduum.
Nec territus poenae metu
Haeres futurus sanguinis,
Spectavit obtutu pio
Quod ipse mox persolveret.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.