PL 17, col. 1221

Hymni (Auctores incerti), J. P. Migne

Remissionem criminis
Rumpendo nexum vinculi.
Anni reverso tempore
Dies refulsit lumine,
Quo sanctus hic de corpore
Migravit inter sidera.
Hic vana terrae gaudia
Et luculenta praedia,
Polluta sorde deputans
Ovans tenet coelestia.
Te, Christe, rex piissime,
Hic confitendo jugiter
Calcavit artes daemonum
Saevumque averni principem.
Virtute clarus et fide,
Confessione sedulus,
Jejuna membra deferens,
Dapes supernas obtinet.
Proinde te, piissime,
Precamur omnes supplices
Nobis ut hujus gratia
Poenas remittas debitas.
De Virginibus. [(Ex libr. vet.)]
Jesu, corona virginum,
Quem mater illa concepit,
Quae sola virgo parturit,
Haec vota clemens accipe.
Qui pascis inter lilia,
Septus choreis virginum,
Sponsus decorus gloria,
Sponsisque reddens praemia.
Quocumque pergis, virgines
Sequuntur atque laudibus
Post te canentes cursitant,
Hymnosque dulces personant.
Te deprecamur largius,
Nostris adauge mentibus
Nescire prorsus omnia
Corruptionis vulnera.
[(Ex Brev. Rom.)]
Jesu, corona virginum,
Quem mater illa concipit,
Quae sola virgo parturit,
Haec vota clemens accipe.
Qui pergis inter lilia,
Septus choreis virginum,
Sponsus decorus gloria,
Sponsisque reddens praemia.
Quocumque tendis virgines,
Sequuntur atque laudibus
Post te canentes cursitant,
Hymnosque dulces personant.
Te deprecamur supplices,
Nostris ut addas sensibus
Nescire prorsus omnia
Corruptionis vulnera.
Tempore belli.
Saevus bella serit barbarus horrens,
Frendens bella furor semper acervat,
Ac respergit ovans caede recenti,
Multa strage super laetus anhelans.
Terret continuo fervida bella
Gens effrena suis vasta catervis
Sidens innumeris aequore ponti
Perturbat rigidis arvaque telis.
Vertit terga suis hostibus ecce
Diris ipsa cohors Christicolarum
Ac per prona tremens invia perque
Turpi pulsa fugit fessa pavore.
Gens impune ferox millia vexat
Et crude lacerans millia truncat:
Lymphis lota sacris corpora foedis
Passim nuda jacent tradita corvis.
Aedes inde sacras, templa dicata,
Aras atque Deo sanctificatas,
Exsultans calido cuncta triumpho
Incedit spolians praedo superbus.
Urbes urit edax barbarus ignis,
Communesque domos urit et almas,
Vinctos praedo senes ducit ephebos,
Nuptas et viduas atque puellas.
Casum virgo ferum virgo sacrata,
Casum virgo suum deflet amarum,
Amissumque dolet virgo pudorem,
Lethi ferre volens virgo laborem.
Hoc peccata malum grande merentur
Vere nostra, Deus, plurima, sancte,
Sed nunc suppliciter poscimus omnes,
Jam clemens famulos aspice tristes.
Immensus penetret fletus Olympum
Ascendatque pius clamor ad auras,
Mosi nam meritis Amalecitas
Jesus stravit agens nomine clarus.
Jesu, nate Dei cunctipotentis,
Virtus vera, salus summa labore,
Pax et certa quies ac decus omne:
Tu nunc esto tuis fautor alumnis.
Emptis parce tua morte, rogamus,
Instaurans animos, pelle timorem,
Hostes comminuens sparge fugatos,
Pacis perpetuae munera confer.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.