PL 170, col. 11

De divinis officiis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

Tractatus in Evangelium Joannis librorum XIV. Opus de operibus sanctae et individuae Trinitatis librorum XLII.
Opus in Apocalypsin 5 Joannis librorum XII. Opus in XII minores Prophetas librorum XXX. Opusculum de
victoria Verbi Dei (quod pene tuum proprium est) librorum XII [XIII]. Et opus de gloria et honore Filii
hominis secundum Evangelium Matthaei, in quod tu more tuo me impulisti. Et opus ex libris Regum, de
glorioso rege David, in quod me Dominus meus Coloniensis archipraesul vehementer impulit, quorum in
altero usque ad octavum, in altero usque ad undecimum librum processi, in quibus nunc teneor, quae
cum vita comite, perfecero, dimittam et ista per manum tuam in conspectu Domini, et adorato Domino
epulabor in omnibus bonis, quae dederit mihi. Opusculum quoque in Canticis canticorum VII libellis explicui,
quod tu tanto libentius legisti, quanto fidelius ac devotius beatam Virginem Mariam, dilecti Filii Dei
Genitricem diligis, cujus honori idem opus totum dedicari studui. Haec commemorans plurimum congratulor
tibi quod aliquem jam fructum perceperis magnae dilectionis, quia Verbum Dei te semper dilexisse et diligere
optime novi. Hoc verbum flamma tua est, lux tua est, et hoc habens in corde et in ore tuo, lucerna tu es quam
Deus, qui accendit, non solum absconditam esse noluit, verum etiam majore quam eras in domo majus
super candelabrum quam steterat, poni ac lucere voluit [(Matth. V)] . Nec dubito, quin omnis simplex oculus
te videns, congaudeat propter lucem verbi, quae ex ore tuo radiat, credo tanto abundantius, quanto plures
in domo sunt, in qua lucem hujuscemodi ministrare debes. Ego praecipue exsultare debeo in lumine tuo.
Nec vero ad horam exsultare volo, aut debeo in hoc lumine tuo, sed in exsultationem sempiternam tendo,
quo et te tendere scio. In hoc est enim vera exsultatio, non quia ditior, aut gloriosior factus es in hoc
saeculo, sed quia divitiarum praesentium et hujus gloriae cumulus atque perfectio manet in coelo, dum divitiae
praesentes manum implent ad faciendam eleemosynam, cupienti thesaurizare in coelo [(Matth. VI)] . Et gloria
praesens, quoniam secundum Deum est, materia fit amplioris dilectionis, et gratiarum actionis, quia
misericordiam hanc socia roborat veritatis spes, juxta illud: Misericordia et veritas praecedent faciem tuam,
Domine, misericordia te hic exaltavit [(Psal. LXXXVIII)]
. Veritas illic te beatum faciet, scientem nunc, et
perfectius sciturum tunc sanctorum jubilationem, de quibus ita dictum est: Domine, in lumine vultus tui
ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur [(ibid.)]
R. D. D. RUPERTI ABBATIS TUITIENSIS DE DIVINIS OFFICIIS PER ANNI CIRCULUM LIBRI XII. 6 PROLOGUS.

Ea quae per anni circulum ordine constituto in divinis aguntur officiis, et attentum auditorem, et eruditum,
ut bene exponantur, expetunt vernabilium Scripturarum didascalum atque symmistem. Altissimarum namque
signa sunt rerum, et maxima quaeque continent coelestium sacramenta secretorum; quorum ad majestatem
contemplandam, non nisi eruditus et religiosus quispiam aspirare idoneus est. Siquidem ab his viris ordinata
haec, atque in obsequium Domini nostri Jesu Christi, qui est caput Ecclesiae, instituta sunt [(Ephes. I)]
; qui
sacramenta incarnationis, nativitatis, passionis, resurrectionis et ascensionis ejus, et sublimiter intellexerunt,
et praedicare voce, litteris atque hujusmodi signis fideliter et sapienter curaverunt. Videlicet imitati sunt hoc
pacto benedictos filios Noe, Sem et Japhet, qui nuditatem patris, ridente maledicto Cham, assumpto pallio
post dorsum suum, reverenti diligentia contexerunt [(Gen. IX)]
. Nam, quid aliud Noe de vinea sua quam
plantavit [(Psal. LXXIX)]
, ipse inebriatus dormiensque et in tabernaculo suo nudatus, nisi Dominum Jesum
Christum praefiguravit, qui a vinea sua, quam de Aegypto transtulit et plantavit, inebriatus aceto poenarum [(Joan. XIX)]
,
sopitus somno mortis, id est habitu inventus ut homo, palam quod passibilis mortalisque esset,
apparuit? Sed exeat et foris nuntiet, eumque infirmitatis arguat Cham, quod interpretatur calidus, scilicet
omnis haereticus calens ad rixam, contentiosus et impatiens. Nam inclytus Sem, et dilatatus Japhet,
videlicet catholici atque Apostolici Patres, honesto sacramentorum pallio, propter nos assumptam ornant et
venerantur infirmitatem, et hoc post dorsum suum, quia sane infirma illa transierunt, nec ea praesentes ipsi
viderunt. Haec vero sacramenta celebrare, et causas eorum non intelligere, quasi lingua loqui est, et
interpretationem nescire. Qui autem lingua loquitur, inquit Apostolus, oret ut interpretetur [(I Cor. XIV)] . Hoc
inter spiritualia charismatum dona, quibus Ecclesiam suam Spiritus sanctus exornat, magis aemulari nos
hortatur, ut prophetemus, id est, ut ea quae spiritu oramus aut psallimus, mentis quoque intelligentia capiamus.
Sed non omnino, quemadmodum si orem lingua, spiritus quidem meus orat, mens autem sine fructu est, ita

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.