PL 182, col. 422

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

non decuit, vel quomodo non decuit, non tam
nos laesit, quam se ipsum. Magis namque ita scribendo
suam prodidit levitatem, quam nostrum deprehendit
errorem. Quanquam etsi laesisset in aliquo,
nostrum tamen non erat reponere malum. Attendens
proinde non quod ille meretur, sed quod me decet,
donari juveni etiam a vobis hanc culpam rogo et
supplico, quae magis gloriolam quam malitiam
redolere videtur: ita tamen, ut manum deinceps
inhibeat a scribendis tractandisve quae supra ipsum
esse constiterit. Nam, ut liquido satis apparet, in hoc
exiguo quod praesumpsit, opus erat stilo et animo
maturiori. Certum enim sit vobis, hominem, licet in
brevi pagina, aut non scripsisse ut sensit, aut non
sensisse ut debuit.
EPISTOLA CCXXXV. AD DOMINUM PAPAM COELESTINUM, PRO INTRUSO EBORACENSI Auctoritatem sedis apostolicae adversus infamem et simoniacum Eboracensis Ecclesiae invasorem implorat.

1.
Oportet vos secundum justitiam, quae ex lege
est, suscitare semen fratris vestri defuncti. Quod
digne implebitur, si papae Innocentio, cui in haereditate
Domini successistis, et defenditis bene gesta,
et minus adimpleta perficitis. Prae manibus est in
quo id liceat experiri. Causam Eboracensis Ecclesiae
per eum fuisse decisam quis nesciat? At quomodo

exsecutioni mandatum sit quod egressum est
de labiis tanti viri, utinam nesciretur. Quis det ut
non annuntietur in Geth, neque in compitis Ascalonis? [(II Reg. I, 20.)]
Sed, ut verbum abbreviatum
faciam auribus occupatis, audiat paucis dominus
mens quid dictum fuerit, et quid factum teneamus.
Cum in multis accusaretur is qui sibi vindicare
electionem in praefata Ecclesia impie cupiebat,
tandem omnis controversia ad testimonium viri
illustris Willelmi, ipsius Ecclesiae tunc decani,
conquiescere jussa est: ut nisi capitulum intrusionis,
quod huic inter caetera impingebatur, ille

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.