PL 182, col. 423

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

propriae manus juramento amoveret, suis omnino
conatibus tanta frustra retur ambitio. Hoc autem non
ex judicio, sed ex misericordia: sic enim rogaverat
ipse. Mitissima plane sententia, quippe cum de
plurimis et pessimis pulsaretur, quae nullatenus
propulsare valebat. Sed utinam vel ipsa stet. Quid
enim si non sufficit juri, dummodo sufficiat Ecclesiae
liberationi? Non causamur sententiae remissionem
quae nil nocuit. Neque enim profuit adversario etsi
largior indulgentia, qui ne ipsum quod ultro spoponderat,
implere praevaluit. Nam de quo praesumere
visus est, defecit ei, ne sibi ipsi deficeret pejerans.
Quando enim vir bonus attestaretur homini, quem
rumor publicae opinionis et operis veritas detestatur?
Quid ergo? ille non juravit, et iste episcopus est.

2.
O rem ignorantia omnium dignam, et perpetuo, 230
si fieri posset, silentio comprimendam!
Verum id sero. Heu! notus est orbi triumphus diaboli.
Ubique pertonat plausus incircumcisorum et
planctus bonorum, pro eo quod videatur sapientiam
vicisse malitia. Monstratur digito matris Ecclesiae
turpitudo: patris Innocentii verenda irridentur, denudata
a servo nequam, quoniam mortuum putat:
sed vivit in vobis. Si is exitus imminebat, cur e
longinquo Romam est pertracta causa spurcissima,
umbra magis et angulo digna? cur tanta mari terraque
a multis assumpta fatigatio? cur a finibus terrae
evocati viri religiosi qui eum accusarent, et pauperum
Christi marsupia longi itineris expensis exhausta

sunt? Non poterat episcopari turpis infamisque
persona (quod invitus dolensque loquor), nisi
quae in illo horrebat Anglia, Francia abominabatur,
etiam Roma cognosceret? Quam melius in Romana
curia causa ejus minime ventilata fuisset et non
tangeret vel sacra limina generalis atque horribilis
fetor! Quam tolerabilius ignorasset apostolica Sedes
tam intolerabile malum, quam tolerat manifestum!
Quid istud temeritatis fuit? Publice infamatus, ante
judicem accusatus, nec purgatus, imo et convictus,
et sic consecratus est. Viderit qui huic manum post
ista imposuit, an magis exsecratus dicere debuerim.
Non enim negabit sic se ista habere, non
negabit sic se ex litteris apostolicis ad se pro hoc
ipso directis eadem comperisse. Dicat forte aliquis,

quia non est datum judicium, non fuisse convictum.
Ego dico et confessum. Nam qui, ut judicium evaderet,
ultro elegit ad testimonium Willelmi decani
confugere: illo sibi deficiente, quid nisi judicio suo
a causa decidit, ore proprio condemnatus?
3.
Quae cum ita sint, videte, domine Pater, ne
declinet cor vestrum in opus malitiae, quoniam, secundum
prophetam, declinantes in obligationem adducet
Dominus cum operantibus iniquitatem [(Psal.
CXXIV, 5)]
. Alioquin quod consilium datis miseris
abbatibus illis, quos ad accusandum eum vocatio

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.