PL 183, col. 583

Sermones de diversis (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

sancta servabit nos, ut dicamus cum sancto: Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper, Domine
adjutor meus, et redemptor meus
[(Psal. XVIII, 15)]
.
1118 SERMO XVII. De triplici custodia, manus, linguae et cordis.
1.
Omnes nobis causamur deesse gratiam; sed
justius forsitan ipsa sibi queritur gratia deesse nonnullos.
Nempe res cordis est gratia devotionis ista,
quam quaerimus; et hoc munere ipse se fraudat, qui
internum ei dissimulat receptaculum exhibere. Caeterum
unde illi cura cordis, cui ne ipsa quidem
adhuc oris circumspectio, seu manus custodia subest?
Non sibi deesse miretur consummationem,
qui nec initium apprehendit; sed ne is quoque qui
initium jam tenere videtur, si ad medium non pervenit.

Magnum est homini saeculari mundas habere
manus: monacho non est magnum, sed plane magnum
ei malum esse probatur, ne ipsarum quidem
contagia declinare. Imo vero et in ipsis quoque manibus
longe amplior munditia, et justitia abundantior
a nobis exigitur, quam ab illis. Nimirum illis
dicitur: Fugite fornicationem [(I Cor. VI, 18)]
; et: Qui furabatur, jam non furetur
[(Ephes. IV, 28)]
,
caeteraque similia: quae qui fecerint, regnum Dei
non consequentur. Nunquid et nobis ab hujusmodi
contagiis operum, et tam gravi manuum contaminatione
timendum est? Sed quo nitidiores manus,
eo gravius quoque minor in eis naevus offendit: et
sicut pretiosam vestem exigua quaevis macula turpius
decolorat; nobis ad immunditiam minima quaelibet

inobedientia sufficit; nec jam naevus est, sed
gravis macula, si in actionibus nostris vel minorum
residet negligentia mandatorum. Haec igitur operum
diligentia servandorum initia nostrae conversationis
exercet, dum adhuc quidem modicum, sed tamen
jam lumen in nobis est: nisi forte magnum se putant
habere lumen, quibus Veritas ait: Cum feceritis
omnia quae praecepta sunt vobis, dicite Quia servi
inutiles sumus; quae debuimus facere fecimus [(Luc.
XVII, 10)]
. Sed hoc, inquies propter humilitatem
monuit esse dicendum. Plane propter humilitatem:
sed nunquid contra veritatem? Caeterum si circa
factorum quoque custodiam invenimur adhuc negligentiores,
nemo sapiens eum liquare culicem moneat,
qui utinam non glutiat vel camelum.

2.
At si jam manus mundatae fuerint, nec sic quidem
continuo ad cor transitur: labiis sane mundandis
secundum studium et media sollicitudo debetur.
Quod si dixeris: Rarus est qui sermones suos
in judicio disponere videatur, vel ex hoc disces
quam sit rara perfectio, cum nec profectum inveneris
omnibus esse communem. Quis sane numeret
quantas modicum linguae membrum contrahat sordes,
quam multiplex in labiis incircumcisis immunditia
coaguletur, quanta sit pernicies oris incircumspecti?
Est enim lingua dissoluta in sermonibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.