PL 184, col. 475
De colloquio Simonis cum Jesu ex sermonibus Bernardi (Gaufridus Claraevallensis) · Scala claustralium (Auctor incertus (Guigo V prior Carthusiae)), J. P. Migne
exsultatio, torrens voluptatis divinae, flumen laetitiae,
gaudium plenum. Cogita quidquid vis, quidquid potes
exopta; excedit cogitatum omnem, desiderium
omne exsuperat illa felicitas, aeternitas illa, beatitudo
illa. Ad quam nos sua miseratione perducat
praeveniens in benedictione dulcedinis, et indeficienter
nobis interim tribuens promissam centupli gratiam,
Dilecto fratri suo GERVASIO, frater GUIGO, delectari
in Domino.
Amare te ex debito teneor, quia prior me amare
incoepisti: et rescribere tibi compellor, quia litteris
tuis ad scribendum me prius invitasti. Quaedam ergo,
quae de spirituali exercitio claustralium excogitaveram,
transmittere proposui: ut qui talia experiendo
melius, quam ego tractando, didicisti, mearum judex
sis cogitationum et corrector. Et merito haec
nostri laboris initia tibi primitus offero, ut novellae
plantationis primitivos fructus colligas: quoniam de
servitute Pharaonis, te delicata solitudine laudabili
furto surripiens, in ordinata castrorum acie collocasti;
ramum de oleastro artificiose excisum prudenter
inserens in oliva.
CAPUT PRIMUM. Descriptio quatuor graduum exercitationum spiritualium.
I.
Cum die quadam, corporali manuum labore
occupatus, de spiritualis hominis exercitio cogitare
coepissem, quatuor spirituales gradus animo cogitanti
se subito obtulerunt: scilicet, lectio, meditatio,
oratio, et contemplatio. Hae est Scala Claustralium,
qua de terra in coelum sublevantur; gradibus
quidem distincta paucis, immensae tamen et incredibilis
magnitudinis. Cujus extrema pars terrae innixa
est; superior vero nubes penetrat, et secreta
coelorum rimatur. Hi gradus sicut nominibus et numero,
ita ordine et munere sunt distincti. Quorum