PL 185, col. 305

Liber III (Gaufridus Claraevallensis), J. P. Migne

causa deposceret, tota facilitate 1118 animum
colligens, interiori quadam, quam ubique ipse sibi
circumferebat, solitudine fruebatur, nihil prorsus
attendens quod sonaret vel appareret exterius.
CAPUT II. De visitatione Hugonis Gratianopolitani episcopi, et Cartusianorum; deque mira in Bernardo sensuum custodia.
3.
Cum jam Dei Famulus annos aliquot in Clara-Valle
peregisset, subiit animum ejus, ut sanctum
Hugonem Gratianopolitanum episcopum, et Cartusienses
fratres devotionis gratia visitaret: quem
praedictus episcopus tam gratanter et tam reverenter
suscepit, divinam intelligens in ejusdem hospitis
visitatione praesentiam, ut prostratus solo tenus adoraret.

Videns autem servus Christi episcopum aetate
grandaevum, celebrem opinione, sanctitate conspicuum,
coram se procidentem, vehementer expavit:
et ipse quoque pariter corruens ante eum, ita demum
susceptus in osculo pacis, humilitatem suam
tanti viri veneratione confusam non sine gravi
gemitu causabatur. In cujus pectore singularem
obtinuit ex eo tempore locum, ut fierent deinceps
duo illi filii splendoris cor unum et anima una, et
se invicem fruerentur in Christo. Sicut enim regina
Saba de Salomone testatur
[(III Reg. X, 6, 7)]
, uterque
sese in altero longe amplius, quam fama vulgasset,
invenisse gratulabatur.
4.
Cartusiae quoque a viro reverendissimo Guigone
Priore, et a caeteris fratribus eodem affectu et

eadem veneratione susceptus est Servus Christi,
exsultantibus illis in gaudio, quia qualem eum per
epistolam prius noverant, talem invenerunt et praesentem.
Caeterum cum in reliquis omnibus aedificarentur,
unum fuit, quod praedictum Priorem Cartusiensem
aliquatenus movit, stratura videlicet animalis,
cui idem Vir venerabilis insidebat, minus
neglecta, minus praeferens paupertatem. Nec silentio
pressit aemulator virtutis quod mente conceperat:
sed locutus uni e fratribus, aliquatenus super
hoc moveri sese confessus est et mirari. Cumque
ille ad Patrem sanctum quod audierat retulisset;
non minus ipse miratus, quale illud esset stramentum
quaerebat, quod ita scilicet a Clara-Valle Cartusiam

usque venisset, ut nunquam illud vidisset,
nunquam considerasset, et usque in horam illam
quale esset, omnino nesciret. Neque enim suum
erat animal illud, sed a quodam monacho Cluniacensi
avunculo suo, et in sua vicinia demorante,
fuerat commodatum; et erat sicut sibi sternere
ille solebat. Quod verbum saepe dictus Prior audiens,
in eo potissimum mirabatur, quod sic ille
Dei famulus foris oculos circumcidisset, intus animum
occupasset, ut quod ipse primo offenderat
visu, hoc ille tanti itineris spatio non vidisset.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.