PL 185, col. 469

Vita II (Alanus Antissiodorensis), J. P. Migne

Venerando Patri PONTIO, Dei providentia Clarae-Vallis
abbati, frater ALANUS Autissiodorensis ecclesiae
humilis quondam sacerdos, aeternam in Christo
salutem.
Vitae beatae recordationis Bernardi Clarae-Vallis
abbatis, virtutibus et miraculis tam admirandae
quam imitandae, plures in describendo exstiterunt
auctores, sumpta nimirum materia, quae se copiosa
inquirentibus offerebat. Quod autem nos ex eadem
narratione nonnulla omittentes, et apponentes perpauca,
breviori perstringimus schedula; non tam
praesumptio, quam, ut credimus, ratio persuasit
Primo quod scriptorum, tametsi vera sint, prolixitas
onerosa solet esse legentibus. Deinde quod Godefridus,

venerabilis Lingonicae sedis antistes, ejusdem
patris Bernardi secundum carnem propinquus,
secundum spiritum in conversione socius et in laboribus
coadjutor, quaedam in pagina, quam breviandam
suscepimus, minus veritati consona denotabat,
utpote qui ab infantia cum Sancto illo nutritus,
visa melius, quam alius narrata didicerat.
Morte vero idem venerabilis sacerdos praeventus,
quod inde coeperat et optaverat, imperfectum reliquit.
Sed et in serie ipsa descriptionis multiplex
sensuum recapitulatio est, dum plures eadem saepe
dixerunt, etsi aliquando dissimilibus verbis. Necnon
etiam, si quis diligenter advertat, ibidem quaedam
aspera inserta reperiuntur, verbi gratia contra
ecclesiasticae et saecularis potestatis authenticas sublimesque

personas. Absit autem ut quidquam asperum
vel amarum Oliva illa, suavitatem in domo Domini
fructificans, erga quempiam reddat! cujus studii
semper fuit, dum vixit in saeculo, omnes homines
mansuetudinis suae oleo demulcere. Sane narrationis
nostrae veritas non incertam apud nos obtinet
firmitatem, cum etiam plura ex his quae vel ex
ejus ore sacratissimo, vel fideli religiosorum relatu
comperta cognovimus, sicut et miraculorum multitudinem
scienter praetereuntes, studio brevitatis
duximus sequestranda. Si igitur puritatis vestrae
examini nostra placuerit abbreviatio, subtractis vel
appositis aut emendatis quae vestrae visa fuerint
Sanctitati, cum Dei beneplacito, vestroque favore,

ni fallimur, sine offendiculo poterit transcribenda
exponi. Sin autem; nostrae humilitatis est, idem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.