PL 186, col. 661

Sententiae (Robertus Pullus), J. P. Migne

imputetur quod his delinquimus. Et quales sint
quando a Deo, et quando non, sed naturaliter. Et
de his quae naturaliter nescimus vel nequimus.
CAP. XIX.
Ostenditur etiam in bellis quid Deo,
quid homini sit imputandum, exemplo Romanorum
qui Judaeos vastaverunt. Et quod eorum passio non
Romanorum actio, ei placuit.
CAP. XX.
Ponitur etiam malum non esse in civitate 19
quod Deus non fecerit. Et quod actio
injusta malum est, nec tamen a Deo est. Quod non
esse inconveniens diligenter monstratur et subtiliter.
CAP. XXI.
Sequitur, cum Deus cedat, quorum
ministerio utatur. Et quod operetur tam per bonos
quam per malos ministros, et quomodo. Et quorum
ministerio bonae, quorum malae transferantur animae.
CAP. XXII
. Subscribitur quomodo daemones in
suos saeviant. Et quomodo ad bonos se habeant.
Et cur Deus permittat, ut eos quandoque laedant.
CAP. XXIII.
Annectitur etiam principes daemonum
satellites suos, et Deum eosdem mittere. Et quomodo.
Et utrum possint mortem infligere, et cujusmodi
incommoda inferant. Et ne quantum volunt
noceant, crebro interdicitur. Et quos torqueant
mali angeli, et homines. Et quod boni angeli
malos homines torqueant, reperitur. Et quod non
semper a ministro torquetur homo.
CAP. XXIV.
Supponitur quibus de causis flagellum
Dei veniat. Et si quando evenerit, bonum a
bono hominem angelo caedi, qua ratione fiat. Et
quomodo animabus praesint angeli, et regnis.
CAP. XXV
. Subjicitur Michaelem qui fuerat Judaeorum
custos, ad nos migrasse, cum illis quos ibi
custodiebat. Et quod similiter singulis regnis singuli
deputantur angeli. Et quomodo in mutuis certaminibus
se habeant.
CAP. XXVI.
Additur Raphaelem morbos curare,
quod ostenditur per Tobiam et centurionem. Et
quod archangelus ut caeteri duo, sub quo principe
est copia medicorum.
CAP. XXVII.
Et quibus praesit Gabriel cum suo
exercitu.
CAP. XXVIII.
Et quod Michaeli legatio expiationum
commissa est.
CAP. XXIX.
Et quod suum est animas sanctorum

producere in paradisum. Et suorum preces Deo
perducere, sicut et alii singuli suorum perferunt.
CAP. XXX.
Omnes etiam alios bonos angelos in
negotiis hominum Deo servire monstratur.
CAP. XXXI.
Quos quoque ordines cherubim ac
seraphin dicitur ministrare. Et quod opinari potest
ex nominum interpretatione, eorum immissione
rubum arsisse, et civitates illas periisse.
CAP. XXXII.
Quod de Ezechiele conjicitur cherubin
officiis mancipari, apponitur. Et quid etiam ex
verbis Dionysii datur intelligi. Et quid apud Ezechielem
cherubin faciat. Et quod apud Isaiam seraphin
delet iniquitatem.
CAP. XXXIII.
Quae etiam sint omnium communia
nomina, dicitur. Et unde Spiritus et unde angeli

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.