PL 186, col. 662

Sententiae (Robertus Pullus), J. P. Migne

dicantur, et cur omnes dicantur angeli, et cur omnes
credantur missi.
CAP. XXXIV.
Quot angelorum ordines Deus distinxerit.
Et quibus officiis eos addixerit, post hoc
dicitur. Et quando officia et actus eorum cessabunt.
CAP. XXXV.
Quot etiam sint angelorum officia,
et quot eorum nomina, subjungitur. Et cur pluraliter
exprimantur. Et quid cum plurale, quid cum
singulare dicitur, intelligatur.
CAP. XXXVI.
Qui etiam angeli mittantur ad
annuntiandum, et qui ad agendum, dicitur. Et quomodo
et unde dicantur angeli. Et qui sunt archangeli.
Et quod plures, quam tres, dicantur archangeli.
20 CAP. XXXVII. Ordini quoque archangelorum
subdi ordinem angelorum dicitur. Et quod quandoque
propria habent officia. Et quomodo, et de caeteris
quid agant.
CAP. XXXVIII.
Quae sint virtutes, et quod earum
ministerium.
CAP. XXXIX.
Postestates, et cur sint constitutae,
dicitur.
CAP. XL.
Ostenditur et quare revocatur principatus.
CAP. XLI.
Quae sint dominationes, et quibus praesint,
dicitur. Et quibus et principatus et dominationes.
CAP. XLII.
Dicitur etiam qui sint throni, et quod
eorum officium.
CAP. X
LIII. Quomodo etiam cherubin et seraphin
Deo astent, monstratur. Et quid secundum Dionysium,
et quid secundum Danielem et Apostolum de
eis sentiatur.
CAP. XLIV.
De interpretatione etiam nominum
cherubin et seraphin ponitur. Et quomodo juxta
nominum interpretationem, humanis invigilent commodis.
CAP. XLV.
A novem etiam ordinibus daemones
corruisse, dicitur non esse absurdum credere. Et
quod novem sunt spirituum diversitates.
CAP. XLVI.
Ostenditur etiam postea malignos
spiritus singulos suis in ordinibus principi daemoniorum
deservire, quosdam ut angelos, quosdam

ut archangelos, alios ut virtutes, alios ut potestates,
alios ut principatus et dominationes, alios ut
thronos, quosdam ut cherubin, quosdam ut seraphin.
Et daemones tot modis nocere, ut vix, vel impossibile
sit novem includi modis.
CAP. XLVII.
Unde etiam novem ordines sumpserunt
vocabula dicitur. Et quot modis homines adjuvantur,
veldeludantur, totidem fere modis aut adjuvare
aut deludere. Et cur fere apponitur. Et quod interdum
quae sine daemone ab hominibus perverse fiunt,
sine eo etiam contingunt. Et quod credi potest aeternam
liberalitatem per se corporalia nonnunquam conferre
beneficia. Et quod aliquando per homines, aliquando
aliis modis. Et quod a quocunque homo
juvatur aut vexatur, minister Dei est.
CAP. X

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.