PL 192, col. 1289

Contra haereticos sui temporis (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne

formata legitur mulier de viri costa; unde et
virago est appellata. Hoc nunc, inquit, os de ossibus
meis, et caro de carne mea. Propter hoc relinquet
homo patrem, et matrem suam, et adhaerebit uxori
suae, et erunt duo in carne una [(Gen. II, 23, 24)]
.
Data est in paradiso lex ista conjugii, quae extra
paradisum etiam post peccatum rata permansit. Pro
lege ista tempore diluvii bina et bina, masculum et
feminam de animantibus Dominus in arca servavit.
Justus Noe rex arcae, ibi cum uxore sua fuit, et tres
ejus filii cum singulis uxoribus suis. Simplex conjugium
in paradiso statutum est, simplex conjugium
in arca diluvii servatum est.
Lex ista conjugii, tam justa, tam sancta est, ut
etiam ipse mundi conditor, ipse humani generis

redemptor, cum caro fieret de carne virginis, non
ex virgine simplici, sed ex sponsata concipi et nasci
voluerit. Idem ipse in Cana Galilaeae miraculo
facto de aquis in vina conversis, nuptias consecravit [(Joan. II, 1)] .
De hoc sacro conjugii vinculo postmodum
ipse praecipit, dicens: Quod Deus conjunxit,
homo non separet [(Matth. XIX, 6)]
. Hujus sanctionem
conjugii divinitus instituti in paradiso, servati in
diluvio tenet Ecclesia sub Christo.
Quoties vero decedente altero, more debito conjugium
fuerit iteratum, semper quidem est bonum
si fuerit unum. Sed pro iteratione jam non est singulare,
nec habet sacramentum coelestis conjugii
unius et singularis, quo Christus junctus est Ecclesiae

perpetua stabilitate. Quisquis itaque iterando
conjugium de unitate transit ad numerum, de singulari
ad plurimum, jam non in se repraesentat sacrosanctum
Christi et Ecclesiae conjugium, quod
singulare permanet in aeternum. Eapropter homo
iterati conjugii exinde non habet promoveri in gradibus
ecclesiasticis, nec episcopus consecrari. Attamen
ejus conjugium quotiescunque compari decedente
fuerit iteratum, si legitime contractum, reputatur
bonum, tenetur honestum. Istam conjugii
honestatem illi siquidem non tenent, qui mulieres
absque lege conjugii suo consociant lateri. Super
hoc Ecclesia eos arguit, et auctoritate qua praeeminet,
indicit, quatenus aut fornicarias tales amoveant,
aut easdem si licuerit, vel alias, legitima

traductione conjugii, Christiano more, suscipiant.
Ecclesia Christi fornicarios abjicit, impudicos percutit,
incestuosos evertit; honorat conjuges, amat
continentes, exaltat virgines.
Econtra stant haeretici, resistunt Ecclesiae, nolunt
audire, nolunt acquiescere, tenent secum mulierculas
undecunque conductas, non sub lege conjugii,
non sub debito consanguinitatis, sed sub contubernio
privatae libidinis. Dicunt se communem in
domiciliis suis vitam ducere, et more apostolico
secum mulieres habere. Proponunt quia Paulus
ait: Nunquid non habeo potestatem circumducendi
mulieres, sicut Cephas et alii apostoli [(I Cor. IX, 5)]
.
Igitur et nos formam apostolicae vitae servamus, qui
mulieres non abjicimus, qui in eodem domicilio,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.