PL 195, col. 388

Sermones de oneribus (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne

temporalis quaedam sanctificatio indicebatur,
illam, quae solius carnis est a membris tantum
inferioribus libidinem arcens: nobis non
modo illa praecipitur, sed omnium insuper sensum
castigatio sacratiori lege imponitur, ut mundemur
ab omni inquinamento carnis et spiritus [(II Cor.
VII)] , et sic in nobis perficiatur sanctificatio, non
unum corporis nostri membrum castitatis legibus
subdens, sed omnes interioris exteriorisque hominis
sensus perpetuo sibi jure submittens. Itaque, fratres,
non sinamus tempus sub negligentia praeterire;
sed inspiciamus diligenter si quid impuritatis adhuc
in oculis sit; si aures vanis noxiisve sermonibus
polluantur; si manus mundae, si defaecatae nares,
si sermo sanctus, si temperatior gustus, si

vultus levitate vacuus, incessus vanitate; et sic
omnia quae sunt sanctificationi contraria resecemus,
ut odor quidam suavissimus de singulis membris
nostris sensibusque procedat; et sic holocaustum
nostrum pingue fiat [(Psal. XIX)] . Inde ad spiritualem
illam, quae caeteris excellentior est, conscendentes,
omnes affectus motusque cordis, non solum ab omni
immunditia; sed quantum fieri potest, ab omni
pervagatione lasciviae vindicemus; et sic exteriori
interiorem pudicitiam sociantes, unum Deo sacrificium
ex utriusque conjunctione libemus. Felix, felix,
qui sive manducet, sive bibat, sive aliud quid
faciat, omnia in gloriam Dei facit [(I Cor. X)] ; sanctificans
semetipsum Christo, ut sanctificatus in veritate
coelestium mandatorum, secretis communicet,

unus effectus ex illis, de quibus dicit: Ego mandavi
sanctificatis meis.
Sequitur fortitudo, quae in tentationibus necessaria
est: neque enim perfectio illa sanctificationis
ita indirupte in hac poterit vita retentari, ut nullis
unquam tentationibus interpoletur ejus serenitas.
Verum, sicut Dominus Deus noster tempore, quo
pacata sunt omnia et tranquilla, dulcis et amabilis
cernitur et jucundus; ita, cum nos vel tentationibus
carnis, vel daemonum exponit suggestionibus,
vel mundi hujus affligit molestiis, vel atterit persecutionibus,
durus quodammodo videtur et iratus.
Et felix, qui in hac ira ejus fortis fuerit, nunc resistendo,
nunc pugnando, nunc fugiendo, ut non

infirmus inveniatur aut debilis, vel consentiendo,
vel desperando. Itaque, fratres, qui non fortis inventus
fuerit in hac ira ejus, non poterit exsultare
in gloria ejus. Si igitur transierimus per ignem et
aquam, ita ut nec ignis incenderit, nec aqua submerserit,
cujus haec gloria est? Nunquid nostra, ut
in ea nobis exsultandum sit, quasi in nostra? Absit!
Quam multi exsultant, fratres; exsultant cum laudantur
ab hominibus, de Dei donis gloriam propriam
captantes, et in Dei gloria non exsultantes!
Quidam quaerunt quae sua sunt, non quae Jesu
Christi; et quae sua sunt amittunt, et quae sunt Jesu
Christi non recipiunt [(Philipp. II)] . Exsultat itaque in
gloria Christi qui non quaerit gloriam suam, sed
Christi, intelligens in nullo esse nobis gloriandum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.