PL 195, col. 389
Sermones de oneribus (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne
quando nostrum nihil est. Sic ergo in singulis hominibus
civitas confusionis obruitur, si castitas
expellat luxuriam, fortitudo tentationes evincat,
humilitas vanitatem excludat. Habemus praeterea
sanctificationem ex fide et sacramentis Christi, fortitudinem
ex charitate Christi, exsultationem in
spe promissorum Christi. Agamus itaque quantum
possumus, ut nos fides sanctificet, charitas corroboret,
spes laetificet, in Christo Jesu Domino nostro,
cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
SERMO VIII. De eo quod scriptum est: « Vox multitudinis, » usque, « venientibus de terra procul. »
In verbis propheticis, quae hesterna die tractavimus,
sequuntur ista, quae hodie cum charitate vestra
suscepimus explananda: Vox multitudinis in
montibus, quasi populorum frequentium, vox sonitus
regum et gentium congregatarum. Primum quaerendum
cujus vox ista sit, prophetae, an Domini. Deinde,
utrum praecedentibus sententiae continuatione
cohaereat, an alterius prophetiae sit vox ista principium,
quam a superiori diversitas sententiarum
disjungat. Mihi videntur verba ista prophetae exsultantis,
et in quemdam se mentis jubilum pro his,
quae in spiritu viderat, attollentis, quae superioribus
sic convenire manifestum est. Cernens quippe post
persecutionis diuturna, ac dura discrimina, ad
Christum regibus et principibus mundi conversis,
ubique per orbem Christi Ecclesiam coruscantem,
et in ejus gloria exsultantem, magnamque sanctorum
multitudinem, qui persecutionis tempore in
antris, specubusque latuerant, cum mira alacritate
ubique discurrere, et verbum Dei libera jam voce
et fronte praedicare, potentesque saeculi, reliquias
Babylonis suae auctoritatis terrore comprimere, ex
abundantia cordis in vocem prorupit exsultationis. Vox multitudinis in montibus.
Quod cum quodam
hiatu quasi admirando, et exsultando legendum
est. Videbatur itaque sibi propheta ipsam vocem
praedicantium et exsultantium, erudientium et corripientium
audire in spiritu, et ait: Vox multitudinis
in montibus. Mons significat eminentiam, quia
non potest civitas abscondi supra montem posita [(Matth. V)] ,
nec vox ejus non audiri, qui loquitur in
monte. Itaque regnante per imperatores Ecclesia,
jam non erat latere in tenebris, jam non erat in
angulis susurrare, data nimirum facultate sanctis
aperte praedicandi, et quoscunque vellent doctrina
evangelica erudiendi. Ait ergo: Vox multitudinis
in montibus, quasi populorum frequentium. Tantus
quippe tunc erat praedicatorum ordo, ut multitudini
videretur comparandus. Quod si per multitudinem
populorum frequentium velis intelligere multitudinem
credentium, non erit absurdum, ut videlicet
data pace Ecclesiis, et praedicandi licentia sanctis,
in voce exsultationis et confessionis ad montes
conscenderint, apostolorum scilicet et prophetarum
doctrinam, de quibus Psalmista. Suscipiant montes
pacem populo [(Psal. LXXI)]
. Et alias: Fundamenta