PL 195, col. 390
Sermones de oneribus (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne
ejus in montibus sanctis [(Psal. LXXXVI)]
, ejus scilicet
Ecclesiae. Hi sunt montes, ad quos levamus oculos
nostros, ut inde veniat auxilium nobis, ut eorum
videlicet illuminemur sapientia, et erudiamur exemplo. Vox sonitus regum et gentium congregatarum.
In sonitu terror ostenditur, quo credentes in Christum
reges, imperiali edicto templa subrui, confringi
idola, sacrificia sacrilega aboleri jusserunt.
Vocem itaque sonitus, id est terroris eorum super
Babylonem, propheta spirituali auditu percipiens. Vox,
inquit, sonitus regum. Quoniam autem exemplo
superiorum inferiores, exemplo divitum pauperes,
exemplo fortium debiles, exemplo imperatorum
gentes ad fidem sunt conversae, adjecit: Et
gentium congregatarum. Non erat certe unus locus
ubi congregarentur gentes, ut esset vox una omnium,
una omnium in eadem sententia desiderioque
voluntas. Et tamen congregatae sunt: vocatae
nimirum ab Oriente, ab Occidente, ab Aquilone et
Meridie, ut in una catholica et apostolica Ecclesia
convenientes reges et gentes, a finibus terrae clamarent
ad Dominum, unanimes uno ore laudantes et
honorificantes Deum et Patrem Domini nostri Jesu
Christi. Quae sententia videtur verbis sequentibus
repetita, cum ait: Dominus praecepit militiae belli:
venientibus de terra procul [(Isa. XIII)]
. Militiam belli
reges vocat et gentes: illius utique belli, quo ad
bellandum adversus confusionis civitatem, ejusque
principes, aerias scilicet potestates, potentias regum,
divitum gloriam, industriam sapientium, tandem
autem fidem gentium excitavit. Haec est illa
militia quae venit a terra procul, ad ejus differentiam,
quae quasi de proximo venerat. In proximo
enim esse videbantur, quorum erat testamentum et
legislatio, et obsequium, et promissa; quorum Patres,
et ex quibus Christus secundum carnem. An
non gentes longe erant, sine lege, sine fide, sine
Deo in hoc mundo? Longe erant, quibus dominabantur
vitia, a quibus exsultabant virtutes, quibus
spes nulla coelestium, nulla exspectatio futurorum.
Unde convenienter ait: Venientibus de terra procul.
De terra sane, terrenis scilicet, luteisque operibus,
de terrenis affectibus et cupiditatibus, de mundi
hujus desideriis et inquinationibus. Sane quod ait,
praecepit Dominus militiae belli,
vim divinae virtutis
et gratiae praecepti nomine commendat; quia ineffabili
motu interius gentes excitavit ut audirent,
illuminavit ut crederent, monuit ut venirent, recumberentque
cum Abraham, Isaac et Jacob in
regno Dei. Potest quippe per regnum Dei Ecclesia
intelligi, in qua ad patriarcharum gratiam gentiles
assumpti sunt: et abscissi ab infidelitatis oleastro,
in bonam sunt inserti olivam: et participes radicis
et pinguedinis facti, promissam Abraham, Isaac et
Jacob beatitudinem, unius ejusdemque cum eis
fidei meritis sortiuntur. Sed et hodie, fratres charissimi,
ad spiritualem militiam quosdam de prope,
quosdam de longe Christus adducit, et facit habitare
unius moris in domo [(Psal. LXVII)] : quos et