PL 199, col. 665

Polycraticus (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

aliisque singularibus apprehensis, quoniam
haec sola veraciter esse dicuntur, ea in diversos
status subvehit, pro quorum ratione in ipsis singularibus
specialissima generalissimaque constituit.
Sunt qui more mathematicorum, formas abstrahunt,
et ad illas quidquid de universalibus dicitur, referunt.
Alii discutiunt intellectus, et eos universalium
nominibus censeri confirmant. Fuerunt et qui
voces ipsas genera dicerent esse et species; sed eorum
jam explosa sententia est, et facile cum auctore suo
evanuit. Sunt tamen adhuc qui deprehenduntur in
vestigiis eorum, licet erubescant auctorem vel sententiam
profiteri, solis nominibus inhaerentes, quod
rebus et intellectibus subtrahunt, sermonibus ascribunt.
Magno se judice quisque tuetur
et ex verbis auctorum, qui indifferenter nomina
pro rebus, vel res pro nominibus posuerunt, suam
astruit sententiam vel errorem. Oriuntur hinc
magna seminaria jurgiorum, et colligit quisque quo
suam possit haeresin confirmare. A generibus et
speciebus nequaquam receditur, sed eo applicabit,
undecunque institutus sit sermo. Poeticum illum te
subito miraberis invenisse pictorem, qui ad omnia
quae necessitas exigit, scit fortasse « simulare cupressum. »
Desipit ita Rufus in Naevia, a qua eum,
teste Coquo, necessitas avertit. Nam
Quidquid agit Rufus, nihil est nisi Naevia Rufo;
Si gaudet, si flet, si tacet, hanc loquitur.
Coenat, propinat, poscit, negat, innuit, una est
Naevia: si non sit Naevia, mutus erit.
Res illa ad philosophandum videtur aptior, in qua
liberior est licentia fingendi quod volueris, et minor
ex rei difficultate, aut disceptantium imperitia, certitudo.
Saepe sicut ad hostem impediendum, facilius
salebras et angustias transeundi miles cautus observat;
sic difficiles quis aut a Scripturis, aut a rationibus
excitat quaestiones, aut si aliud propositum
est, ex industria in eas, quasi ex incidenti prolabitur.
Et si satisfacere non sufficis, quia nemo est,
qui omnia, quae etiam ab imperitis quaeruntur, sufficiat
explanare, statim annuit oculis, distorquet vultum,
brachium jactat, clamat, salit, et transfiguratur
gestibus, qui in quovis histrione vel mimo videantur

inepti. Non utique satisfacies, nisi ei respondeas
verbis suis, et id tantum dicas quod consuevit
audire. Ipse tamen licet scrupulosior sit,
totius est solutionis ignarus. In uno tamen fortasse
sibi prospexit cautius, quod in marsupio omnia,
quibus inflatur, ingessit. Facile tamen, et quasi acu
vesicam hanc perforando, quidquid loquacitatis in
follibus imperiti gutturis resonabat, interdum uno
sapientis verbulo acquiescit. Nec illos ad philosophandum
crediderim aptiores, qui omni verbulo
longam orationem subjiciunt, ac si ad omnia quae
quaeruntur, sermo sit ad populum faciendus. Regulariter
si quidem proditum est, quod qui plus vel
minus respondet quam quaeritur ab eo, lineam recte
disputandi ignorat. Caeterum cum quis docendus est,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.