PL 199, col. 874

Metalogicus (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

ut ei desit spatium procedendi ad illa, quorum
gratia debuerant haec praedoceri. Unde quoniam ad
alia introductorius est, nomine Isagogarum inscribitur.
Itaque inscriptioni derogant, qui sic versantur
in hoc, ut locum principalibus non relinquant,
quibus ignotis, non est quod introducentis operae
gratia debeatur.
CAP. XVII. Quam perniciose doceatur, et quae fuerint de generibus et speciebus opiniones modernorum.
Nostri vero ad ostentationem scientiae suae, sic
suos instituunt auditores, ut non intelligantur ab
eis; et apices singulos secretis Minervae gravidos
opinantur. Quidquid unquam ab aliquo dictum aut
factum est, excutiunt et teneris ingerunt auribus;

ut vitio, quod a Cicerone arguitur, « saepe minus
intellecti sint ob rerum multitudinem, » quam ob
difficultatem. Utile quidem est et obviantibus, sicut
ait Aristoteles, nosse opiniones multorum; ut
ex earum conflictu ad invicem, quidquid non bene
dictum videtur, refelli valeat, aut mutari; « sed
nunc non erat his locus, » cum oratio simplex, res
brevis, et facilis quantum potest, debeatur introducendis.
Adeo quidem, ut et multa in rebus difficilibus,
facilius quam earum natura exigat, licentius
proponantur: eo quod in puerilibus annis addiscuntur
multa, quae serior philosophiae tractatus
eliminat. Naturam tamen universalium hic omnes
expediunt, et altissimum negotium, et majoris inquisitionis,

contra mentem auctoris explicare nituntur.
Alius ergo consistit in vocibus (licet haec
opinio cum Rocelino suo fere omnino jam evanuerit:)
alius sermones intuetur et ad illos detorquet,
quidquid alicubi de universalibus meminit scriptum.
In hac autem opinione deprehensus est peripateticus
palatinus Abaelardus noster, qui multos reliquit,
et adhuc quidem aliquos habet professionis
hujus sectatores et testes. Amici mei sunt, licet ita
plerumque captivatam detorqueant litteram, ut vel
durior animus, miseratione illius movetur. Rem de
re praedicari monstrum ducunt, licet Aristoteles
monstruositatis hujus auctor sit, et rem de re saepissime
asserat praedicari: quod palam est, nisi
dissimulent, familiaribus ejus. Alius versatur in

intellectibus, et eos duntaxat genera dicit esse, et
species. Sumunt enim occasionem a Cicerone et
Boetio, qui Aristotelem laudant auctorem, quod
haec credi et dici debeant notiones. Est autem, ut
aiunt, notio ex ante percepta forma cujusque rei
cognitio, enodatione indigens. Et alibi: Notio est
quidam intellectus, et simplex animi conceptio.
Eo ergo deflectitur quidquid scriptum est, ut intellectus
aut notio, universalium universitatem
claudat. Eorum vero, qui rebus inhaerent, multae
sunt et diversae opiniones, siquidem hic, ideo quod
omne quod unum est, numero est, aut rem universalem,
aut unam numero esse, aut omnino non esse
concludit. Sed quia impossibile substantialia non
esse, existentibus his quorum sunt substantialia,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.