PL 2, col. 1104

Sodoma (Auctor incertus), J. P. Migne

Sulphura cum flammis flagrantibus aestuat aether,
Exustus crepitat liquidis ardoribus aether
Hinc habet in falso de vero fabula famam
Solis progeniem currus optasse paternos,
Nec valuisse levem puerum frenare superbos
Ignis equos, arsisse orbem; tunc fulmine raptum
Aurigam; illicitum planctum mutasse sorores.
Viderit Eridanus, si qua illic populus albet,
Aut si quis plumat senio modulatior ales.
Hic aliter versae moerent miracula formae.
Namque comes conjux, heu me, male tum quoque legis
Foemina non patiens, divina ad murmura coeli
Audaces oculos nequicquam sola retorsit,
Nec habitura loqui quod viderit; et simul illic
In fragilem mutata salem stetit ipsa sepulcrum,
Ipsaque imago sibi formam sine corpore servans.
Durat adhuc etenim nuda statione sub aethram,
Nec pluviis dilapsa situ, nec diruta ventis.
Quin etiam si quis mutilaverit advena formam,
Protinus ex sese suggestu vulnera complet.
Dicitur et vivens alio jam corpore, sexus
Munificos solito dispungere sanguine menses.
Nusquam sunt Sodomi, nusquam illorum impia lucent
Moenia; cum dominis domus omnis inops ita nusquam
Tota rogus regio est, hinc atro horrore favillae,
Hincque situ cano cineres incendia signant,
Occidit illa prior feritas quam prospiciens Loth,
Nullus arat frustra piceas fulgine glebas.
Semiperempta etiam si qua illic jugera laetas
Autumni conantur opes, facile optima sese
Promittunt oculis, pira, persica, et omnia mala,
Donec carpuntur; nam protinus indice tactum
Solvitur in cinerem, fit vana favillaque pomum.
Sic igitur coelo pariter terraque sepultis,
Nec mare vivit ibi, mors est maris illa quieti,
Quod nullus animal per anhela volumina fluctus;
Quodquod etiam patrio nunquam suspirat ab austro,
Quodque nequit proferre aliquam de gurgite gentem
Squamigeram, laevive cuti vel cortice septam,
Vel crispam concham, aut duplici compagine clausam.
Solum illic proprio mentitur fruge bitumen,
Exusti fuligo maris; quod vividus ardor
Subter stagna coquens, de sulphuris et salis aestu
Temperat inque picem dat terrae haerere marinam.
Invehitur proprio cum tempore pingue crematae
Virus aquae, spumisque cutis super aequora nigra

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.