PL 2, col. 157
Adversus Praxeam (Tertullianus), J. P. Migne
In English: Against Praxeas 2 · Against Praxeas 3
sine quo factum est nihil [(Joan., I, 3)]
: hunc missum a
Patre in virginem, et ex ea natum hominem et Deum,
filium hominis et filium Dei, et cognominatum Jesum
Christum: hunc passum, hunc mortuum et sepultum
secundum Scripturas, et resuscitatum a Patre, et
in coelos resumptum, sedere ad dexteram Patris,
venturum judicare vivos et mortuos, qui exinde miserit,
secundum promissionem suam, a Patre Spiritum
Sanctum Paracletum, sanctificatorem fidei
eorum qui credunt in Patrem et Filium et Spiritum
Sanctum. Hanc regulam ab initio Evangelii decucurrisse,
etiam ante priores quosque haereticos,
nedum ante Praxeam hesternum, probabit tam
ipsa posteritas omnium haereticorum, quam ipsa novellitas
Praxeae hesterni. Quo peraeque adversus
universas haeraeses jam hinc praejudicatum sit, id
esse verum, quodcumque primum; id esse adulterum,
quodcumque posterius. Sed salva ista praescriptione,
utique tamen propter instructionem et munitionem
quorumdam, dandus est etiam retractatibus locus:
vel ne videatur unaquaeque perversitas, non examinata,
sed praejudicata damnari, maxime haec, quae se
existimat meram veritatem possidere, dum unicum
Deum non alias putat credendum, quam si ipsum
eumdemque et Patrem et Filium et Spiritum Sanctum
dicat: quasi non sic quoque unus sit omnia, dum
ex uno omnia, per substantiae scilicet unitatem; et
nihilominus custodiatur oeconomiae sacramentum, quae
unitatem in trinitatem disponit, tres dirigens, Patrem,
et Filium, et Spiritum Sanctum. Tres autem
non statu, sed gradu; nec substantia, sed forma;
nec potestate, sed specie: unius autem substantiae,
et unius status, et unius potestatis; quia unus Deus,
ex quo et gradus isti et formae et species, in nomine
Patris et Filii et Spiritus Sancti deputantur.
Quomodo autem numerum sine divisione patiuntur,
procedentes retractatus demonstrabunt.
CAPUT III.
Simplices enim quique, ne dixerim imprudentes
et idiotae, quae major semper credentium pars est,
quoniam et ipsa regula fidei a pluribus diis saeculi