PL 2, col. 158

Adversus Praxeam (Tertullianus), J. P. Migne

In English: Against Praxeas 3

ad unicum et Deum verum transfert; non intelligentes
unicum quidem, sed cum sua oeconomia esse
credendum, expavescunt ad oeconomiam. Numerum et
dispositionem trinitatis, divisionem praesumunt unitatis;
quando unitas ex semetipsa derivans trinitatem,
non destruatur ab illa, sed administretur. Itaque
duos et tres jam jactitant a nobis praedicari, se vero
unius Dei cultores praesumunt, quasi non et unitas
irrationaliter collecta, haeresim faciat; et trinitas
rationaliter expensa, veritatem constituat. Monarchiam,
inquiunt, tenemus. Et ita sonum vocaliter
exprimunt etiam Latini, etiam Opici,
ut putes illos tam bene intelligere monarchiam,
quam enuntiant. Sed monarchiam sonare student
Latini, oeconomiam intelligere nolunt etiam Graeci.

At ego, si utriusque linguae praecerpsi, monarchiam
nihil aliud significare scio, quam singulare et unicum
imperium: non tamen praescribere monarchiam,
ideo, quia unius sit, eum cujus sit, aut filium
non habere, aut ipsum se sibi filium fecisse, aut
monarchiam suam non per quos velit administrare.
Atquin nullam dico dominationem ita unius sui esse,
ita singularem, ita monarchiam, ut non etiam
per alias proximas personas administretur, quas ipsa
prospexerit officiales sibi. Si vero et filius fuerit ei,
cujus monarchia sit, non statim dividi eam, et monarchiam
esse desinere, si particeps ejus assumatur
et filius; sed proinde illius esse principaliter a
quo communicatur in filium; et dum illius est, proinde
monarchiam esse, quae a duobus tam unicis continetur.

Igitur si et monarchia divina per tot legiones et
exercitus angelorum administratur, sicut scriptum
est: Millies millia assistebant ei, et millies centena
millia apparebant ei: nec ideo unius esse desiit, ut
desinat monarchia esse, quia per tanta millia virtutum
procuratur: quale est ut Deus divisionem et dispersionem
pati videatur in Filio et in Spiritu Sancto,
secundum et tertium sortitis locum, tam consortibus
substantiae Patris, quas non patitur in tot angelorum
numero, et quidem tam a substantia alienis.
Membra, et pignora, et instrumenta, et ipsam vim,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.