PL 2, col. 522
Adversus Marcionem (Tertullianus), J. P. Migne
In English: The Five Books Against Marcion 5.20 · The Five Books Against Marcion 5.19
etiam [(Jerem., IV, 3)] : Novate vobis novamen
novum; jam tunc docebat deponere veterem hominem,
et novum induere [( In Ep. ad Philipp. )] .
CAPUT XX.
Cum praedicationis enumerat varietatem, quod alii ex fiducia vinculorum ejus, audentius sermonem
enuntiarent; alii per invidiam et contentionem; quidam
vero et per sermonis existimationem,
plerique ex dilectione,
nonnulli ex aemulatione, jam aliqui et ex
simultate Christum praedicarent; erat utique vel hic
locus taxandae ipsius praedicationis de diversitate
sententiae, quae tantam efficeret etiam animorum
varietatem Sed caussas solas animorum, non regulas
sacramentorum in diversitate proponens, unum tamen
Christum, et unum ejus Deum, quocumque consilio
praedicatum confirmat, et ideo: Nihil mea,
inquit, sive caussatione, sive veritate Christus annuntietur;
quia unus annuntiabatur, sive ex caussatione,
sive ex veritate fidei. Ad fidem enim praedicationis
retulit mentionem veritatis, non ad regulae ipsius:
quia una quidem erat regula, sed fides praedicantium
quorumdam vera, id est simplex, quorumdam nimis
docta. Quod cum ita sit, apparet cum Christum praedicatum,
qui semper adnuntiabatur. Nam si alius
longe ab Apostolo induceretur, fecisset diversitatem
novitas rei. Nec enim defuissent, qui praedicationem
evangelicam nihilominus in Christum Creatoris interpretarentur;
cum et hodie major pars sit omnibus
in locis sententiae nostrae, quam haereticae: quo nec
hic Apostolus de diversitatis denotatione et increpatione
tacuisset. Ita cum diversitas ne taxatur
quidem, novitas non probatur. Plane de substantia
Christi putant et hic Marcionitae suffragari Apostolum
sibi, quod phantasma carnis fuerit in Christo, cum
dicit, quod in effigie Dei constitutus, non rapinam
existimavit pariari Deo; sed exhausit semetipsum, accepta
effigie servi, non veritate; et in similitudine
hominis, non in homine; et figura inventus homo,
non substantia, id est non carne: quasi non et figura,
et similitudo, et effigies substantiae quoque accedant.
Bene autem quod et alibi Christum imaginem Dei
invisibilis appellat. Numquid ergo et hic qua in
effigie eum Dei collocat? Aeque non erit Deus Christus
vere, si nec homo vere fuit in effigie hominis
constitutus. Utrobique enim veritas necesse habebit
cludi, si effigies et similitudo et figura phantasmati
vindicabitur. Quod si in effigie et imagine, qua Filius
Patris vere Dei praedicatus est, etiam in effigie et
imagine hominis, qua filius hominis, vere hominem
inventum, nam et inventum ratione posuit, id est