PL 2, col. 806
De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne
In English: On the Resurrection of the Flesh 8 · On the Resurrection of the Flesh 7
deputatur, consors et cohaeredes invenitur. Si temporalium,
cur non et aeternorum?
CAPUT VIII.
Et haec quidem, velut de publica forma humanae
conditionis in suffragium carni procuraverim.
Videamus nunc de propria etiam christiani nominis
forma, quanta huic substantiae, frivolae ac sordidae,
apud Deum praerogativa sit: et si sufficeret illi, quod
nulla omnino anima salutem possit adipisci, nisi dum
est in carne crediderit: adeo caro salutis est
cardo. Denique cum anima Deo allegitur,
ipsa est quae efficit ut anima allegi possit. Scilicet
caro abluitur, ut anima emaculetur; caro ungitur,
ut anima consecretur; caro signatur, ut et
anima muniatur; caro manus impositione adumbratur,
ut et anima spiritu illuminetur; caro corpore
et sanguine Christi vescitur, ut et anima Deo saginetur.
Non possunt ergo separari in mercede,
quas opera conjungit. Nam et sacrificia Deo grata,
conflictationes dico animae, jejunia, et seras et aridas
escas, et appendices hujus officii sordes, caro de
proprio suo incommodo instaurat. Virginitas
quoque et viduitas, et modesta in occulto matrimonii
dissimulatio, et una notitia ejus, de bonis
carnis Deo adolentur. Age jam, quid de ea sentis,
cum pro nominis fide in medium extracta, et
odio publico exposita, decertat; cum in carceribus
maceratur, teterrimo lucis exilio, penuria mundi,
squalore, paedore, contumelia victus; ne somno
quidem libera, quippe ipsis etiam cubilibus vincta
ipsisque stramentis lancinata; cum jam et in luce
omni tormentorum machinatione laniatur; cum