PL 2, col. 897

De virginibus velandis (Tertullianus), J. P. Migne

In English: On the Veiling of Virgins 6 · On the Veiling of Virgins 5

mulier, addidit: quoniam ex viro suo sumpta est,
et ipso adhuc virgine. Sed dicemus et de viri
nomine suo loco. Nemo itaque nomen ad prophetiam
interpretetur, quod ex alia significatione deductum
est: praesertim cum appareat, ubi de futuro nomen
acceperit, illic scilicet, ubi Eva cognominatur, personali
jam vocabulo, quia naturale praecesserat. Si
enim Eva mater viventium est, ecce ex futuro cognominatur,
ecce uxor et non virgo praenuntiatur. Hoc
erit vocabulum nupturae: ex nupta enim mater. Ita
hic quoque ostenditur, non de futuro mulierem tunc
nominatam, quae postmodum acceptura erat futurae
conditionis suae nomen. Responsum satis est ad hanc
partem.
CAPUT VI.
Videamus nunc si et Apostolus formam vocabuli
istius secundum Genesim observet, sexui deputans
illud, sic mulierem vocans virginem Mariam,
quemadmodum et Genesis Evam. Scribens enim ad
Galatas: Misit, inquit, Deus Filium suum factum
ex muliere [(Gal. IV, 4)]
; quam utique virginem constat
fuisse, licet Hebion resistat. Agnosco et angelum
Gabrielem ad virginem missum; sed cum benedicit
illam, inter mulieres, non inter virgines deputat:
Benedicta tu inter mulieres [(Luc. I, 28)]
. Sciebat
et Angelus mulierem etiam virginem dici. Sed et
ad haec duo ingeniose quidam respondisse sibi visus
est: quoniam quidem desponsata est Maria, idcirco et
ab Angelo et ab Apostolo mulierem pronuntiatam:
desponsata enim quodammodo nupta: tamen inter

quodammodo, et verum, satis interest duntaxat in
loco: nam alibi ita sane habendum est. Nunc vero non
quasi jam nuptam mulierem Mariam pronuntiaverunt,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.