PL 2, col. 903
De virginibus velandis (Tertullianus), J. P. Migne
In English: On the Veiling of Virgins 10 · On the Veiling of Virgins 9
structae, facile norint caeteras et consilio et solatio
juvare, et ut nihilominus ea decucurrerint, per quae
foemina probari potest. Adeo nihil virgini ad honorem
de loco permissum est.
CAPUT X.
Sic nec de aliquibus insignibus. Caeterum satis inhumanum,
si foeminae quidem per omnia viris subditae,
honorigeram notam virginitatis suae praeferant,
qua suspiciantur et circumspiciantur et magnificentur
a fratribus, viri autem tot virgines, tot spadones
voluntarii, caeco bono suo incedant, nihil gestantes,
quod et ipsos faceret illustres. Debebunt
etiam et ipsi aliqua sibi insignia defendere, aut
pennas Garamantum, aut stropulos Barbarorum,
aut cicadas Atheniensium, aut cirros
Germanorum, aut stigmata Britonum: aut
ex diverso fiat, capite velati in ecclesia lateant.
Certi sumus Spiritum Sanctum magis masculis
tale aliquid subscribere potuisse, si foeminis subscripsisset,
cum praeter sexus auctoritatem, etiam
ipsius continentiae nomine masculos potius honorari
oportuisset; quorum quanto sexus avidior
et calidior in foeminas, tanto continentia majoris
ardoris laboratior, ideoque dignior omni ostentatione:
si ostentatio, virginitatis est dignitas. Non enim et
continentia virginitati antistat, sive viduorum, sive
qui ex consensu contumeliam communem jam
recusaverunt? Nam virginitas gratia constat, continentia
vero virtute. Non concupiscendi, cui concupiscendo
inoleveris, grande certamen est. Cujus autem
concupiscendi ignoraveris fructum, facile non
concupisces, adversarium non habens, concupiscentiam
fructus. Quomodo ergo non magis viris aliquid
tale Deus in honorem subscripsisset, vel quia familiariori,
scilicet imagini suae, vel quia plus laboranti? Si