PL 2, col. 907
De virginibus velandis (Tertullianus), J. P. Migne
In English: On the Veiling of Virgins 12 · On the Veiling of Virgins 13
totam circumferunt mulieritatem. Sed
virginari volunt sola capitis nuditate, uno habitu
negantes quod toto suggestu profitentur.
CAPUT XIII.
Si propter homines habitu abutuntur, impleant
illum etiam in hoc, ut et apud ethnicos caput velent.
Certe in ecclesia virginitatem suam abscondant,
quam extra ecclesiam celant. Timent extraneos, revereantur
et fratres: aut constanter audeant, et in
vicis virgines videri sicut audent in ecclesiis. Laudabo
vigorem, si aliquid et apud ethnicos virginitatis
nundinarent. Eadem natura foris quae et intus,
eadem institutio apud homines et apud Dominum eadem
libertate constat. Quo ergo foris quidem bonum
suum abstrudunt, in ecclesia vero provulgant?
Exposco rationem; utrumne ut fratribus suis placeant,
an ut ipsi Deo? Si ut ipsi Deo: tam idoneus est ad
conspicienda quae in occulto fiunt, quam justus ad
remuneranda quae soli sibi fiunt. Denique praecipit,
nihil debuccinemus eorum quae apud illum mercedem
merebuntur, nec ea ab hominibus compensemus.
Quod si unius victoriati, vel quamcunque eleemosynae
operationem, sinistra conscia facere prohibemur [(Matth. VI)] , quantum tenebrarum circumfundere
debemus, cum tantam oblationem Deo offerimus,
ipsius corporis et ipsius spiritus nostri, cum
illam ipsam naturam consecramus. Ergo quod non
potest videri propter Deum fieri, quia sic fieri Deus