PL 2, col. 933

De monogamia (Tertullianus), J. P. Migne

In English: On Monogamy 3

illud est, quod per se hoc nomen tenet, sine comparatione
non dico mali, sed etiam boni alterius;
ut si et alii bono comparatum adumbretur, remaneat
nihilominus in boni nomine. Caeterum, si
per mali collationem cogitur bonum dici, non tam
bonum est quam genus mali inferioris, quod ab altiore
malo obscuratum, ad nomen boni impellitur.
Aufer denique conditionem, ut non dicas, Melius
est nubere quam uri; et quaero an dicere audeas, Melius
nubere; non adjiciens quo melius sit. Fit ergo
jam non melius; et dum non melius, nec bonum,
sublata conditione, quae dum melius illud facit alio,
ita bonum haberi cogit. Melius est unum oculum
amittere, quam duos: si tamen discedas a comparatione
mali utriusque, non erit melius unum oculum
habere; quia nec bonum. Quid nunc, si omnem

indulgentiam nubendi, de suo, id est, de humano
sensu accommodat ex necessitate qua diximus, Quia
melius sit nubere quam uri? Denique, conversus ad
alteram speciem dicendo, Nuptis autem denuntio,
non ego, sed Dominus, ostendit illa quae supra dixerat,
non Dominicae auctoritatis fuisse, sed humanae
aestimationis. At ubi ad continentiam reflectit animos, Volo autem vos sic esse omnes: puto autem,
inquit, et ego spiritum Dei habeo;
ut si quid indulserat
ex necessitate, id Spiritus Sancti auctoritate revocaret.
Sed et Joannes monens sic nos incedere debere
quemadmodum et Dominus, utique etiam secundum
sanctitatem carnis admonuit incedere, adeo manifeste. Et omnis,
inquit, qui spem istam in illo
habet,
castificat se, sicut et ipse castus est (Jo.,

III, 3). Nam et alibi: Estote sancti, sicut et ille sanctus
fuit [(Jo., II, 3)]
, scilicet, carne. De spiritu enim non
dixisset, quia spiritus ultro sanctus agnoscitur, nec
exspectat sanctitatis admonitionem, quae propria natura
est ejus. Caro autem docetur sanctitatem, quae
et in Christo fuit sancta. Igitur si omnia ista obliterant
licentiam nubendi, et conditione licentiae inspecta,
et praelatione continentiae imposita, cur non
potuerit post Apostolos idem spiritus superveniens
ad deducendam disciplinam in omnem veritatem, per
gradus temporum (secundum quod Ecclesiastes, Tempus
omni rei, inquit), supremam jam carni fibulam imponere,
jam non oblique a nuptiis avocans, sed exerte
cum magis nunc tempus in collecto factum sit,
annis circiter 160 exinde productis? Nonne ipse

apud te retractares? Vetus haec disciplina est, praemonstata
jam tunc in carne Domini, et voluntate:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.