PL 2, col. 935

De monogamia (Tertullianus), J. P. Migne

In English: On Monogamy 4 · On Monogamy 5

censetur. Iterum duo in unicis nuptiis. Etiam in ipsis
animalibus monogamia recognoscitur, ne vel bestiae
de moechia nascerentur. Ex omnibus, inquit, bestiis,
ex omni carne, duo induces in arcam, ut vivant tecum
masculus et foemina. Erunt de animalibus volatilibus
secundum genus, et de omnibus serpentibus
terrae, secundum genus ipsorum, duo ex omnibus introibunt
ad te masculus et foemina. Eadem forma et
septena ex binis adlegi mandat ex masculo et foemina,
uno et una. Quod amplius dicam? Immundis quoque
alitibus cum binis foeminis introire non licuit.
CAPUT V.
Haec quantum ad primordiorum testimonium, et
originis nostrae patrocinium, et divinae institutionis
praejudicium. Quae utique lex est, non monumentum;
quoniam si ita factum est a primordio, invenimus nos

ad initium dirigi a Christo: sicut in quaestione repudii,
dicens illud propter duritiam ipsorum a Moyse
esse permissum, ab initio autem non ita fuisse, sine
dubio ad initium revocat matrimonii individuitatem.
Ideoque quos Deus ab initio conjunxit in unam carnem
duos, hodie homo non separabit [(Gen. II, 24)]
. Dicit et
Apostolus scribens ad Ephesios: Deum proposuisse in
semetipso ad dispensationem adimpletionis temporum,
ad caput, id est, ad initium reciprocare universa in
Christo, quae sunt super coelos et super terras in ipso [(Eph. I, 9, 10)]
.
Sic et duas Graeciae literas, summam
et ultimam, sibi induit Dominus, initii et finis concurrentium
in se figuras: uti quemamodum α ad ω usque
volvitur, et rursus ω ad α replicatur [(Apocal. I,
8; XXII, 13)] , ita ostenderet in se esse et initii decursum

ad finem, et finis recursum ad initium; ut omnis
dispositio in eum desinens, per quem coepta est, per
Sermonem scilicet Dei, qui caro factum est, proinde
desinat quemadmodum et coepit. Et adeo in Christo
omnia revocantur ad initium, ut et fides reversa sit
circumcisione ad integritatem carnis illius, sicut ab
initio fuit; et libertas ciborum et sanguinis solius
abstinentia sicut ab initio fuit: et matrimonii individuitas,
sicut ab initio fuit, et repudii cohibitio, quod
ab initio non fuit; et postremo totus homo in paradisum
revocatur, ubi ab initio fuit Cur ergo vel monogamum
illo non debeat Adam referre, qui non potest
tam integrum praestare, quam inde missus est? Quantum
pertinet itaque ad initii restitutionem, id a te
exigit et dispositionis et spei tuae ratio, quod ab initio

fuit, secundum initium quod tibi et in Adam censetur,
et in Noe recensetur. Elige in quo eorum initium
tuum deputes. In ambobus te sibi monogamiae censura
defendit. Sed et si initium transmittit ad finem, ut α
ad ω, quomodo finis remittit ad initium, ut ω ad α,
atque ita census noster transfertur in Christum, animalis
in spiritalem, quia non primo quod spiritale
est, sed quod animale, dehinc quod spiritale: proinde

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.