PL 2, col. 938

De monogamia (Tertullianus), J. P. Migne

In English: On Monogamy 7

qui non naturae reatu, at mortis praeventu
orbi decessissent, ideo illis ex suo genere vicaria,
et quasi postuma soboles supparabatur. At ubi et Crescite et redundate
evacuavit extremitas temporum,
inducente Apostolo [(I Cor. VII, 29)] : Superest, ut et qui
habent uxores, sic sint, ac si non habeant, quia tempus
in collecto est [(Jer. XXXI, 29)]
; et: Desiit uva acerba,
a patribus manducata, fitiorum dentes obstupefacere:
unusquisque enim in suo delicto morietur; et spadones
non tantum ignominia caruerunt, verum et gratiam
meruerunt, invitati in regna coelorum, sepulta lege
succedendi in matrimonium fratris, contrarium ejus
obtinuit non succedendi in matrimonium fratris.
Et ita, ut praediximus, quod cessavit valere,
cessante ratione, non potest alii argumentationem

accommodare. Ergo non nubet defuncto viro uxor,
fratri utique nuptura si nupserit. Omnes enim nos
fratres sumus: et illa nuptura in Domino habet nubere,
id est, non ethnico, sed fratri; quia et vetus lex adimit
conjugium allophylorum. Cum autem et in Levitico
cautum sit: Quicumque sumpserit fratris uxorem,
immunditia est, turpitudo, sine liberis morietur [(Lev. XX, 31)]
;
sine dubio, dum ille prohibetur denuo
nubere, et illa prohibetur, non habens nubere nisi
fratri. Quomodo ergo Apostolo conveniet et Legi,
quam non in totum impugnat, cum ad epistolam
ipsius venerimus, ostendetur. Interim quod pertineat
ad Legem, magis nobis competunt argumentationes
ejus. Denique prohibet eadem, sacerdotes denuo nubere [(Lev. XXXI, 14)] .
Filiam quoque sacerdotis

jubet viduam vel ejectam, si semen non fuerit illi,
in domum patris sui regredi, et de pane ejus ali.
Ideo, si semen non fuerit illi, non, ut si fuerit, denuo
nubat: quanto magis enim non nubet, si filios habeat!
sed ut, si habuerit, a filio potius alatur quam a
patre, quo et filius praeceptum Dei exsequatur, Honora
patrem et matrem [(Lev. XXXI, 13)]
. Nos autem Jesus
summus sacerdos et magnus Patris, de suo vestiens
[(quia [Gal. III, 27] qui in Christo tinguuntur,
Christum induerunt )] , sacerdotes Deo Patri suo fecit
secundum Joannem [(Apoc. I, 6)] . Nam et illum
adolescentem festinantem ad exequias patris ideo revocat,
ut ostendat sacerdotes nos vocari ab eo, quos
lex vetabat parentum sepulturae adesse: Super
omnem, inquit, animam defunctam sacerdos non introibit,

et super patrem suum, et super matrem suam
non contaminabitur [(Lev. XXII, 13)]
. Ergo et nos hoc

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.