PL 2, col. 942

De monogamia (Tertullianus), J. P. Migne

In English: On Monogamy 10 · On Monogamy 9

Urbis conditae id genus duritiae commissum
denotetur. Sed illi etiam non repudiantes adulteria
commiscent; nobis, etsi repudiemus, ne nubere
quidem licebit.
CAPUT X.
Video jam hinc ad Apostolum nos provocari. Ad
cujus sensum facilius perspiciendum, tanto instantius
praeculcandum est mulierum magis defuncto marito
teneri, quominus alium virum admittat. Recogitemus
enim repudium, aut discordia fieri, aut discordiam
facere; mortem vero ex lege Dei, non ex hominis
offensa evenire. Idque omnium esse debitum,
etiam non maritorum. Igitur si repudiata quae per
discordiam, et iram, et odium, et caussas eorum,
injuriam vel contumeliam, vel quamlibet

querelam, et anima et corpore separata est, tenetur
inimico, ne dicam marito; quanto magis, illa, quae
neque suo, neque mariti vitio, sed dominicae legis
eventu, a matrimonio non separata, sed relicta, ejus
erit etiam defuncti, cui etiam defuncto concordiam
debet! A quo repudium non audiit, non divertit;
cui repudium nn scripsit, cum ipso est; quem
amisisse noluit, retinet. Habet secum animi licentiam,
qui omnia homini quae non habet, imaginario
fructu repraesentat. Ipsam denique interrogo
foeminam: Dic mihi, soror, in pace praemisisti virum
tuum? Quid respondebit? An in discordia? Ergo hoc
magis ei vincta est, cum quo habet apud Deum caussam.
Non discessit, quae tenetur. Sed in pace.
Ergo perseveret in ea cum illo necesse est, quem

jam repudiare non poterit, ne sic quidem nuptura si
repudiare potuisset. Enim vero et pro anima ejus
orat, et refrigerium interim adpostulat ei, et in
prima resurrectione consortium, et offert annuis
diebus dormitionis ejus. Nam haec nisi fecerit, vere
repudiavit, quantum in ipsa est; et quidem hoc iniquius,
quanto quo modo potuit, quia non potuit; et
hoc indignius, quanto jam indignius, si quia non meruit.
Aut numquid nihil crimus post mortem?
Secundum aliquem Epicurum, et non secundum Christum.
Quod si credimus mortuorum resurrectionem,
utique tenebimur, cum quibus resurrecturi sumus,
rationem de alterutro reddituri. Si autem in illo aevo neque nubent neque nubentur, sed erunt aequales angelis [(Matth. XXII, 30)]
;
non ideo non tenebitur conjugibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.