PL 2, col. 992

De pudicitia (Tertullianus), J. P. Migne

ad ea quae provocant. Provocabat, ut opinor, quod
Pharisaei publicanos et peccatores ethnicos admittentem
Dominum, et cum illis de victu communicantem
indignati mussitabant [(Matth., IX, 11)] . Ad hoc Dominus
pecudis perditae restitutionem cui alii configurasse
credendus est, quam ethnico perdito, de
quo agebatur; non de christiano, qui adhuc nemo?
aut quale est, ut Dominus quasi cavillator responsionis,
omissa specie praesenti quam repercutere deberet,
de futura laboret? Sed ovis proprie Christianus,
et grex Domini Ecclesiae populus, et pastor bonus
Christus [(Jo., X, 11, 14 et seqq.)] : et ideo
christianus in ove intelligendus, qui ab
Ecclesiae grege erraverit. Ergo nihil ad Pharisaeorum
mussitationem reapondisse vis Dominum, sed ad tuam

praesumptionem. Et tamen ita eam vindicare debebis
ut neges in ethnicum competere, quae in christianum
existimas convenire. Dic mihi, nonne omne hominum
genus unus Dei grex est? nonne universarum gentium
idem Deus et Dominus et pastor est? quis magis perit
a Deo, quam ethnicus quamdiu errat? quis magis requiritur
a Deo, quam ethnicus, quando revocatur a Christo?
Denique, antecedit hic ordo in ethnicis, siquidem
non aliter christiani ex ethnicis fiunt, nisi prius perditi,
et a Deo requisiti, et a Christo reportati. Ita etiam hunc
ordinem servari oportet, ut in eos tale aliquid interpretemur,
in quibus prius est. At tu, opinor, hoc velles,
ut ovem non de grege perditam faceret, sed de arca
vel de armario. Sic etsi ethnicorum reliquum numerum
justum ait, non ideo Christianos esse ostendit

cum Judaeis agens, et illos cum maxime obtundens,
quod indignarentur spei ethnicorum [(Matth., XXI,
43)] ; sed ut exprimeret adversus livorem Pharisaeorum
suam gratiam et benevolentiam etiam circa
unum ethnicorum, praeposuit unius peccatoris salutem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.