PL 202, col. 408

Epistolae (Petrus Cellensis), J. P. Migne

Cum de his utrinque altercatum in curia
Trecensi et ad judicium ventum esset, appellavit
abbas. Pro hujusmodi, Pater dulcissime, benignitatem
vestram obsecramus, supplicantes ut et nuntium
nostrum benigne suscipiatis, et petitiones
nostras efficaciter exaudiatis.
EPISTOLA V. AD EUMDEM.
[I, 5] Venerando Patri et domino Dei gratia universalis
Ecclesiae summo pontifici, frater PETRUS
Cellae sancti Petri Trecensis humilis abbas, quidquid
potest.
Qui nostram humilitatem alicujus momenti apud
sublimitatem vestram reputant, utinam spei suae
fructum in effectu precum suarum inveniant. Hinc

enim et vestra benignior apparebit dignatio, et nostra
confortabitur de vobis gloriatio, et amicorum
pro impetratis gratiosior erit exsultatio. Amici nostri,
imo veritatis et honestatis, sunt isti, R. archidiac.
et magister H. qui pro praepositura Suessionensis
Ecclesiae D. Guillelmo concedenda,
pietatem et providentiam vestram adeunt. Guillelmus
vero iste quam de magno genere, imo quam de
bono sit, vel cujus filius fuerit, exprimerem, nisi
virtutes et probitatem patris ejus in omni genere
virtutum adhuc in curia Romana spirare sperassem.
Certe quod optabilius est, nec ramusculus ipse a
radicis pinguedine paternae degenerat. Talem itaque
suscitare in Ecclesia Dei cum omnino expediat,

quia multi insurgunt adversus eam dicentes: Non
est salus ipsi in Deo ejus; non respuat dextera Dei
et B. Petri, et vestra, quia faciet fructum juxta genus
suum; quod omni obsequio et obedientia semper
obtemperaverit praeceptis curiae Romanae et
summorum pontificum. Habet autem et duo brachia
praeclara et fortissima, quibus poterit relevare incurvantem,
et rebellare refrenantem, quibusque
umbraculum Dei protegat a turbine et a pluvia. Comes
Henricus, et comes sive dapifer regis Theobaldus,
hi fratres ejus sunt, et erunt ei in omni
auxilio et consilio. Valete.
Magister H. vir apud nos probatae honestatis magistrum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.