PL 21, col. 301
De benedictionibus patriarcharum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne
7 1. Ait ergo: JUDA, te collaudent fratres tui. Manus
tuae super dorsum inimicorum tuorum [(Gen. 49. 8.)]
.
Potest hoc vel ad ipsum Judam, vel ad eos qui ex
ipso videntur esse progeniti Reges, referri: qui regnum
gentis illius ministrantes, inimicorum terga
domuerunt. Sed et in Christo competenter accipitur,
qui a fratribus suis, id est, ab Apostolis, quos ipse
fratres in Evangeliis nominavit [(Matth. 28.)] , merito
collaudatur. Inimici vero ejus, super quorum dorsa
manus ejus est, illi intelliguntur, quos Pater promittit
se sub pedes ejus positurum dicens, Donec
ponam inimicos tuos sub pedibus tuis [(Psal. 109.)]
.
Sunt ergo inimici, donec increduli sunt et infideles,
et ideo caeduntur in tergo, qui posteaquam conversi
fuerint, efficiuntur fratres, et collaudant eum, qui
eos in adoptionem Patris vocatos, sibi et cohaeredes
fecit et fratres. Bene autem terga mimicorum caedi
dixit a Christo: omnes enim qui adorabant idola,
terga dabant Deo, sicut et per prophetam Dominus
exprobrat, dicens: Quia converterunt ad me dorsa
sua, et non faciem [(Jer. 2. 27.)]
. Haec ergo dorsa
caedit, ut conversi aliquando terga dent idolis, et
faciem erigant ad Deum, et faciant hoc quod in consequentibus
scriptum est: Et adorent te filii patris
tui. Tunc enim cum adorant [ Forte adorarunt] eum,
filii Patris fuerunt effecti, et spiritum adoptionis acceperunt,
in quo clamant, Abba pater [(Gal. 4.)]
. Nemo
enim dicit Dominum Jesum Christum, nisi in Spiritu
Sancto [(I. Cor. 12.)] . Iste sermo paulo durius refertur
ad Judam, nisi abusive id dicamus, adoratos esse
8
quasi reges, a fratribus, id est, suis caeteris contribulibus,
filios Juda.
2.
Catulus leonis Juda, de germine filius meus
ascendisti: recubans dormisti sicut leo, et sicut catulus
leonis: quis suscitabit eum [(Gen. 49. 9.)]
? In his versiculis,
non jam concludimur, sed pene excludimur;
nam catulum leonis si exponamus, Judam dici posse
pro virtute bellandi, quomodo exponetur, quod de
germine filius dicitur ascendisse? Germen autem hic