PL 212, col. 482

Sermones (Helinandus Frigidi Montis), J. P. Migne

XXVII). De quarto: Veniet Dominus, et illuminabit
abscondita tenebrarum [(I Cor. IV)]
. De omnibus pariter
est illud, quod apposuimus: Quasi diluculunt
praeparatus est egressus ejus, etc. Horum namque
quatuor adventuum duo extremi corporales sunt,
atque visibiles, id est primus et ultimus; duo medii
spirituales et invisibiles, id est secundus et
tertius. Ideoque duo extremi non inconvenienter
egressus appellantur, duo medii imber. Quasi
enim de secreto ad publicum egredi est, vel in
carne passibili apparere passibilem, mansuetum,
et humilem: vel in carne immortali visibiliter
exhibere se judicem. Primus tamen duorum istorum
dicitur occultus, propter humilitatis mansuetudinem,
in qua divinitas incarnata latuit;

alter vero manifestus, propter ejusdem carnis judiciariam
potestatem, quam Filius hominis visibiliter
exercebit. De occultatione primi adventus habes: Et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.