PL 217, col. 702

Dialogus inter Deum et peccatorem (Innocentius III), J. P. Migne · De contemptu mundi (Innocentius III), J. P. Migne

te relinquere fecerat mentis meae hospitium,
cum inaestimabili fragrantia unguentorum tuorum
clementer in illud regredi et inhabitare digneris,
juxta sanctum et ineffabile tuum promissum; qui
es benedictus in saecula saeculorum. Amen.

utero non statim perii? Cur exceptus genibus, lactatus
uberibus Job III, natus in combustionem [ al.
confusionem] et cibum ignis? Isa. IX. » -- « Utinam
interfectus fuissem in utero, ut fuisset mihi
mater mea sepulcrum, et vulva ejus conceptus
aeternus Jer. XX. » -- « Fuissem enim quasi non
essem, de utero translatus ad tumulum Job X. » -- « Quis
ergo det oculis meis fontem lacrymarum Jer. IX,
» ut fleam miserabilem conditionis humanae
conversationis progressum, damnabilem humanae
dissolutionis egressum? Consideravi ergo cum
lacrymis de quo factus sit homo: quid faciat homo,
quid facturus al. futurus sit homo. Sane formatus
de terra, conceptus in culpa, natus ad poenam,
agit prava quae non licent, turpia quae non decent,

vana quae non expediunt, fiet cibus ignis, esca vermis,
massa putredinis. Exponam id planius, edisseram
plenius. Formatus est homo de pulvere, de luto,
de cinere: quodque vilius est, de spurcissimo
spermate: conceptus in pruritu carnis, in fervore
libidinis, in fetore luxuriae: quodque deterius est,
in labe peccati; natus ad laborem, dolorem, timorem:
quodque miserius est, ad mortem. Agit prava,
quibus offendit Deum, offendit proximum, offendit
seipsum; agit turpia, quibus polluit famam,
polluit conscientiam, polluit personam; agit vana,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.