PL 217, col. 911

Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M

autem aqua debet in locum mundum diffundi
honeste, ut altitudo sacramenti reverentius honoretur.
Trina vero sacerdotis ablutio, quae fit in principio,
in medio, in fine, designat mundationem cogitationis,
locutionis et actionis. Vel purgationem
originalis peccati, criminalis et venialis. Sive quod
agitur per ignorantiam, negligentiam et industriam,
ad quorum emundationem offertur sacrificium salutare.
Haec tamen ablutio potest referri ad ablutionem
baptismi, cujus formam Christus post resurrectionem
instituit. Euntes, inquit, docete omnes
gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et
Spiritus sancti. Qui crediderit et baptizatus fuerit,
salvus erit Matth. XXVIII; Marc. XVI
.
CAPUT IX. Quod Romanus pontifex alium in communicando morem observat.

Ut autem in perceptione corporis et sanguinis
Christi nulla possit fallacia suboriri, sed in utroque
perceptionis veritas evidenter appareat, summus
pontifex non statim particulam hostiae dimittit
in calicem, sed eam post trinum crucis signaculum
in patenam reponit, et post osculum pacis ad sedem
ascendens, ibi consistens, universis cernentibus partem
majorem suscipit oblatae de patena, quam ei
diaconus repraesentat, ipsamque videntibus dividens,
unamque particulam sumens, aliam mittit in calicem,
quem tenet coram ipso subdiaconus, de quo
sanguinem haurit cum calamo. Deinde particulam
unam cum osculo tradit diacono, aliamque subdiacono

sine osculo, quem ad altare ministrantem ei
calicem diaconus osculatur. Et tunc subdiaconus
particulam dimissam in calice sumit cum sanguine.
Hujus rei causam, non allegoricam, sed historicam
a nonnullis audivi, quam quia nunquam in authentico
scripto potui reperire, melius reticendam censui
quam temere asserendam. Et licet non omnium,
quae a majoribus introducta sunt, ratio reddi possit,
reor, tamen quod in his profunda lateant sacramenta.
Romanus pontifex ideo non communicat
ubi frangit, sed ad altare frangit et ad sedem communicat.
Quia Christus in Emmaus coram duobus
discipulis fregit; in Hierusalem coram undecim apostolis
manducavit. In Emmaus fregisse legitur
Luc. XXIV,
sed manducasse non legitur; in Hierusalem
non legitur fregisse, sed legitur comedisse
Ministri repraesentant pontifici oblatam et calicem,
quia discipuli obtulerunt Christo partem piscis assi,
et favum mellis. Pars piscis assi corpus Domini
crucifixi, qui fuit in ara crucis assatus, favus mellis
sanguis Christi, super mel et favum dulcis faucibus
animae diligentis. Ad notandum vero distinctionem
inter sacros ordines, et non sacros, diaconus et
qui superioris sunt ordinis, cum percipiunt Eucharistiam,
osculum suscipiunt ab episcopo. Acolythus
et qui sunt inferiorum ordinum non suscipiunt.
Subdiaconus vero, quia character hujusmodi quondam
inter non sacros, nunc autem inter sacros ordines
reputatur, in perceptione corporis non suscipit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.