PL 217, col. 909

Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M

papa statuit. ut inter communicandum Agnus Dei
a clero cantetur.
CAPUT V. Dc osculo pacis.
Posquam Dominus salutavit apostolos, iterum
dixit: Pax vobis Joan. XX
, ostendens quod non
solum debemus habere pacem in ore, verum etiam
pacem debemus habere in pectore, ne simus de illis qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem
in cordibus eorum
Psal. XXVII
. Ideo cum hoc dixisset
apostolis, insufflavit et ait: Accipite Spiritum
sanctum Joan. XX
. Ad quod utique designandum
sacerdos praebet osculum oris ministro, qui reverenter
inclinans, pectus osculatur ipsius, et patenam
extendit, ut per pacis osculum attendatur charitas,

quam patenam supra diximus designare.
Quia ergo charitas Dei diffunditur in cordibus nostris
per Spiritum sanctum, qui datus est nobis Rom. V
,
ideo pacis osculum per universos fideles
diffunditur in Ecclesia. Nam et Apostolus Rom. XVI
admonet salutare nos invicem in osculo sancto. In
primitiva quidem Ecclesia singulis diebus qui celebrationi
missarum intererant, communicare solebant,
sed crescente multitudine fidelium, traditur
institutum, ut tantum diebus communicarent Dominicis.
Postmodum autem quia nec hoc potuit observari,
tertia secuta est institutio, ut ter saltem in
anno quilibet Christianus debeat accipere Eucharistiam,
hoc invento remedio, ut singulis diebus

osculum pacis daretur pro mysterio unitatis. Quia
vero per immolationem hostiae salutaris dimissis
peccatis reconciliamur Altissimo, recte pacis osculum
decrevit Ecclesia, cum pro peccatis immolatur
Hostia salutaris. Innocentius autem papa primus
aliam causam assignat. « Pacem, inquit, asseris
ante consecrata mysteria quosdam populis imperare,
vel sibi sacerdotes inter se tradere, cum post omnia
quae aperire non debeo, pax necessario sit indicenda,
per quam constet populum ad omnia quae
mysteriis aguntur atque in Ecclesia celebrantur
praebuisse consensum, ac finita esse pacis concludentis
signaculo demonstrentur.
CAPUT VI. De diversis osculis quae dantur in missa.
Osculum in sacra Scriptura significat unionem,
charitatem, pacem et reverentiam. De osculo unionis
sponsa dicit in Canticis: Osculetur me osculo
oris sui Cant. I
. De osculo charitatis Isaac inquit
ad filium suum: Accede ad me et da mihi osculum,
fili mi Gen. XXVII
. De osculo pacis dicit Apostolus
in Epistolis: Salutate vos invicem in osculo sancto Rom. XVI
.
De osculo reverentiae inquit Dominus ad
Simonem: Osculum mihi non dedisti. Haec autem
ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos Luc. VII
.
Ad designandum ergo tres uniones in
Christo, sacerdos ter osculatur altare, videlicet unionem
divinitatis ad animam. divinitatis ad carnem,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.