PL 22, col. 1002
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Letters of St. Jerome 120
gratiam possideret: unde ipse gloriatur in Domino,
et dicit: Gratias ago Deo, quod omnium vestrum linguis
magis loquor [(1. Cor. 14. 18)]
, divinorum sensuum
majestatem digno non poterat Graeci eloquii
explicare sermone. Habebat ergo Titum interpretem:
sicut, et beatus Petrus Marcum, cujus Evangelium,
Petro narrante, et illo scribente, compositum
est. Denique et duae Epistolae quae feruntur Petri,
stylo inter se et charactere discrepant, structuraque
verborum. Ex quo intelligimus, pro necessitate rerum,
diversis eum usum interpretibus. Ergo et Paulus
Apostolus contristatur: quia praedicationis suae in
praesentiarum fistulam, organumque per quod Christo
caneret, non invenerat: perrexitque in Macedoniam,
apparuerat enim ei vir Macedo, dicens: Transiens
adjuva nos; ut ibi inveniret Titum, et visitaret fratres:
vel persecutionibus probaretur: hoc est enim
quod dicit: Deo autem gratia, qui semper triumphat
nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae spargit in
omni loco. Triumphat nos, pro eo quod est, triumphat
de nobis, sive triumphum suum agit per nos:
qui in alio loco dixerat: Spectaculum facti sumus
mundo, et Angelis, et hominibus [(1. Cor. 4)]
. Denique
narrat in consequentibus. Nam cum venissemus Macedoniam,
nullam requiem habuit caro nostra: sed
omnem tribulationem passi sumus. Foris pugnae, intus
timores. Sed Deus qui consolatur humiles, consolatus
est nos in adventu Titi. Non solum autem in adventu
ejus, sed etiam in consolatione [al. solatio ]. Ergo propterea
valefaciens Trojanis sive Troadensibus, profectus
est in Macedoniam, ut inveniret ibi Titum, et
haberet interpretationis Evangeliique solatium: quem
intelligimus non ibi repertum, sed post tribulationes,
et persecutiones Apostoli supervenisse. Prius ergo
quam venisset Titus, multa perpessus, agit gratias
Deo in Christo Jesu, quem gentibus praedicabat, quod
dignum se elegerit, in quo ageret triumphum Filii
sui. Triumphus Dei est passio Martyrum; et pro
Christi nomine cruoris effusio, et inter tormenta laetitia.
Cum enim quis viderit tanta perseverantia stare
Martyres, atque torqueri, 845 et in suis cruciatibus
gloriari, odor notitiae Dei disseminatur in gentes,
et subit tacita cogitatio quod nisi verum esset
Evangelium, nunquam sanguine defenderetur. NEQUE
ENIM DELICATA et divitiis studens ac secura confessio
est; sed in carceribus, in plagis, in persecutionibus,
in fame, in nuditate et siti. Hic triumphus est Dei
Apostolorumque victoria. Sed poterat audiens respondere:
Quomodo ergo non omnes crediderunt?