PL 22, col. 1019
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Letters of St. Jerome 121
semetipsum: Quid faciam, quia dominus meus aufert
a me dispensationem? Fodere non valeo, mendicare 865
erubesco. Scio quid faciam, ut quando
sublata mihi fuerit dispensatio, suscipiant me in domos
suas. Vocavit itaque singulos debitores domini sui, et
dixit primo: Quantum debes Domino meo? Qui dixit
ei: Centum batos olei. Ait illi: Tolle cautionem tuam,
et sedens cito, scribe quinquaginta. Deinde ad alium locutus
est: Tu autem quantum debes? At ille respondit:
Centum coros tritici. Dixitque ei: Tolle cautionem tuam,
et scribe octoginta. Et laudavit Dominus villicum, sive dispensatorem iniquitatis, quod prudenter fecerit: quia
filii saeculi hujus prudentiores sunt filiis lucis in generatione
sua. Et ego dico vobis, facite vobis amicos de
iniquo mamona: ut quando defeceritis, recipiant vos
in aeterna tabernacula. Qui fidelis est in parvo, et in
multo fidelis est. Qui minimo iniquus est, et in multo iniquus
erit. Si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis,
quod verum est, quis credet vobis? Et si in alieno
fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
Nemo servus potest duobus Dominis servire: aut enim
unum habebit odio, et alterum diliget: aut unum audiet,
et alterum contemnet. Non potestis Deo servire, et mamonae.
Audiebant autem haec omnia Pharisaei, qui erant
avari, et subsannabant illum.
Totum parabolae hujus
textum posui, ut non nobis intelligentiam aliunde
quaeramus, et in parabola certas nitamur invenire
personas; sed interpretemur eam quasi parabolam,
hoc est similitudinem, quae ab eo vocatur quod alteri παραβάλλεται,
hoc est, assimilatur, et quasi umbra
praevium veritatis est. Si ergo dispensator iniqui
mamonae, Domini voce laudatur, quod de re iniqua
sibi justitiam praepararit: et passus dispendia Dominus,
laudat dispensatoris prudentiam, quod adversus
Dominum quidem fraudulenter, sed pro se prudenter
egerit: quanto magis Christus qui nullum damnum
sustinere potest, et pronus est ad clementiam, laudabit
discipulos suos, si in eos qui credituri [al. crediti ]
sibi sunt, misericordes fuerint? Denique post parabolam
intulit: Et ego vobis dico, facite vobis amicos de
iniquo mamona. Mamona autem, non Hebraeorum,
sed Syrorum lingua, divitiae nuncupantur, quod 866
de iniquitate collectae sint. Si ergo iniquitas
bene dispensata vertitur in justitiam: quanto
magis sermo divinus, in quo nulla est iniquitas, qui
et Apostolis creditus est, si bene fuerit dispensatus,
dispensatores suos levabit in coelum? Quamobrem
sequitur: Qui fidelis est in minimo, hoc est in carnalibus, et in multis fidelis erit,
hoc est in spiritualibus.