PL 22, col. 1048
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Letters of St. Jerome 123.4 · The Letters of St. Jerome 123.3 · The Letters of St. Jerome 123.5
Post quae jungit contraria: Quae autem iu deliciis est,
vivens mortua est. Statimque infert, ut discipulum
suum muniat omni arte doctrinae: Adolescentiores
autem viduas devita, quae cum lascivierint in Christo,
nubere volunt: habentes damnationem quod primam
fidem irritam fecerunt [(1 Tim. 11 et 12)]
. Propter has
igitur, quae fornicatae sunt in injuriam viri sui Christi
(hoc enim καταστρηνιάσωσι Graecus sermo significat)
vult Apostolus alterum 902 matrimonium,
praeterens digamiam fornicationi: secundum indulgentiam
duntaxat, non secundum imperium.
4.
Simulque singula testimonii verba tractanda
sunt. Volo, inquit, adolescentulas nubere. Cur quaeso?
quia nolo adolescentulas fornicari. Procreare filios.
Quam ob causam? ne metu partus ex adulterio,
filios necare cogantur. Matresfamilias esse. Quare
obsecro? quia multo tolerabilius est digamam esse,
quam scortum, et secundum habere virum, quam
plures adulteros. In altero enim miseriarum consolatio,
in altero poena peccati est. Sequitur: Nullam occasionem
dare adversario maledicti gratia; in quo
brevi accinctoque praecepto, multa simul monita
continentur. Ne propositum viduae exquisitior cultus
infamet. Ne oculorum nutibus, et hilaritate vultus,
juvenum post se greges trahat. Ne aliud verbo, aliud
habitu polliceatur, et conveniat ei versiculus ille
vulgatus:
Risit, et arguto quiddam promisit ocello,
[(OVID. in Elegiis amatoriis, lib. 3. Eleg. 22)] .
Atque ut omnes nubendi causas brevi sermone concluderet,
cur hoc praecepisset, ostendit, dicens: Jam
enim quaedam abierunt retro post Satanam. Ideo ergo
secunda, et, si necesse est, tertia incontinentibus aperit
matrimonia, ut a Satana abstrahat, ut magis mulierem
qualicumque viro junctam faciat esse, quam diabolo.
Sed et ad Corinthios tale quid loquitur: Dico autem
innuptis, et viduis: bonum est illis, si sic permanserint,
ut ego. Si autem non se continent, nubant: Melius
enim est nubere, quam uri [(1. Cor. 7. 8. 9)]
. Cur Apostole?
Statim intulit, quia pejus est uri.
5.
Alioquin absolutum bonum est, et sine comparatione
pejoris, esse quod Apostolus est, id est, solutum,
non ligatum; nec servum, sed liberum; cogitantem
ea quae Dei sunt, non ea quae uxoris. Et
protinus in consequentibus: Mulier, inquit, alligata
est viro, quamdiu vir ejus vivit; quod si dormierit vir
ejus, libera est: cui vult nubat; tantum in Domino.
Beatior autem erit, si sic permanserit secundum consilium
meum. Puto autem quod, et ego spiritum Dei habeam [(Ibid. 39)]
,
et in hoc idem sensus est, quia idem
spiritus; 903 Diversae Epistolae, sed unus auctor
Epistolarum. Vivente viro, mulier alligata est; et
mortuo, soluta. Ergo matrimonium vinculum est, et