PL 22, col. 425

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Letters of St. Jerome 22.41 · The Letters of St. Jerome 23.1 · The Letters of St. Jerome 23.0

ipse sponsus occurret, et dicet: « Surge, veni proxima
mea, speciosa mea, columba mea, quia ecce
hyems transivit, pluvia abiit sibi » [(Cant. 1. 10. 11)] .
Tunc et Angeli mirabuntur, et dicent: « Quae est
ista prospiciens [al. proficiscens ] quasi diluculum,
speciosa ut luna, electa ut sol » [(Ibid. 6. 9)] ? Videbunt
te filiae, et laudabunt reginae, et concubinae praedicabunt.
Hinc et alius castitatis chorus occurret: Sara
cum nuptis veniet: filia Phanuelis Anna cum viduis.
Erunt in diversis gregibus carnis et spiritus matres
tuae. Laetabitur illa, quod genuit: exultabitur ista,
quod docuit. Tunc vere super asinam Dominus ascendet,
et coelestem ingreditur Jerusalem. Tunc parvuli,
de quibus in Isaia Salvator effatur: « Ecce ego, et
pueri mei, quos mihi dedit Deus » [(Isai. 8. 18)] , palmas
victoriae sublevantes, consono ore cantabunt:
« Osanna in excelsis: Benedictus qui venit in nomine
Domini, osanna in excelsis » [(Joan. 12. 13)] . Tunc
centum 126 quadraginta quatuor millia in conspectu
throni et seniorum tenebunt citharas, et cantabunt
Canticum novum. Et nemo poterit dicere Canticum
illud, nisi numerus definitus. « Hi sunt qui cum mulieribus
se non coinquinaverunt: Virgines enim permanserunt.
Hi sunt qui sequuntur agnum quocumque
vadit » [(Apoc. 14. 4)] . Quotiescumque te vana saeculi
delectaverit ambitio: quoties in mundo aliquid videris
gloriosum, ad paradisum mente transgredere:
esse incipe quod futura es, et audies a sponso tuo:
« Pone me sicut umbraculum in corde tuo; sicut signaculum
in brachio tuo » [(Cant. 8. 6)] , et corpore
pariter ac mente munita clamabis, et dices: « Aquae
multae non potuerunt extinguere caritatem, et flumina
non operient eam » [(Ibid. v. 7)] .
EPISTOLA XXIII. AD MARCELLAM, De exitu Leae.
Leae religiosissimae feminae mortem cum Consulis designati,
qui sub idem tempus obierat, morte comparat,
ostendens quantum discrimen sit inter Sanctorum et
Ethnicorum exitus.
1.
Cum hora ferme tertia hodiernae diei, septuagesimum
secundum Psalmum, id est, tertii libri principium
legere coepissemus; et docere cogeremur,
tituli ipsius partem ad finem secundi libri, partem
ad principium tertii libri pertinere: quod scilicet,
« defecerunt hymni David, filii Jesse, » finis esset
prioris: « Psalmus » vero « Asaph » principium sequentis;
et usque ad eum locum pervenissemus, in
quo justus loquitur: « Si dicebam, narrabo [al. narravero ]
sic, ecce generationem filiorum tuorum praevaricatus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.