PL 22, col. 426
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Letters of St. Jerome 23.2 · The Letters of St. Jerome 23.3 · The Letters of St. Jerome 23.1
sum » [(Psal. 72. 15)] ; quod in Latinis codicibus
non ita habemus expressum: repente nobis
nuntiatum est sanctissimam Leam exisse de corpore.
Ibique ita te palluisse conspexi, ut vere aut pauca,
aut nulla sit anima, quae fracto vase testaceo, non
tristis erumpat. Et tu quidem, non quod futuri incerta
esses, dolebas; sed quod triste funeri obsequium
non dedisses. Denique in mediis fabulis [ Colloquiis ],
rursum didicimus, reliquias ejus jam Ostiam fuisse
delatas.
2.
Quaeras, quo pertineat ista replicatio? 127
Respondebo tibi verbis Apostoli, « multum per omnem
modum. » Primum, quod universorum gaudiis prosequenda
sit, quae calcato diabolo, coronam jam securitatis
accepit. Secundo, ut ejus vita breviter explicetur.
Tertio, ut designatum Consulem, de suis socculis
[al. saeculis ] detrahentem, esse doceamus in tartaro.
Et quidem conversationem Leae nostrae, quis possit
digno allevare praeconio? Ita eam totam ad Dominum
fuisse conversam, ut Monasterii princeps, mater
virginum fieret: post mollitiem vestium sacco membra
trivisse: insomnes orationibus duxisse noctes:
et comites suas plus exemplo docuisse quam verbis.
Humilitatis fuit tantae tamque subjectae, ut quondam
domina plurimorum ancilla omnium [al. hominis ]
putaretur: nisi quod eo Christi magis esset ancilla,
dum domina hominum non putatur. Inculta vestis,
vilis cibus, neglectum caput: ita tamen, ut cum
omnia faceret, ostentationem fugeret singulorum, ne
reciperet in praesenti saeculo mercedem suam.
3.
Nunc igitur pro brevi labore aeterna beatitudine
fruitur; excipitur Angelorum choris, Abrahae sinibus
confovetur, et cum paupere quondam Lazaro,
divitem purpuratum, et non palmatum Consulem, sed
atratum, stillam digiti minoris cernit inquirere. O
quanta rerum mutatio! Ille, quem ante paucos dies
dignitatum omnium culmina praecedebant, qui, quasi
de subjectis hostibus triumpharet, Capitolinas ascendit
arces, quem plausu quodam et tripudio populus
Romanus excepit, ad cujus interitum urbs universa
commota est, nunc desolatus, et nudus, non
in lacteo coeli palatio, ut uxor mentitur infelix,
sed in sordentibus tenebris continetur. Haec vero
quam unius cubiculi secreta vallabant, quae pauper
videbatur, et tenuis, cujus vita putabatur amentia,
Christum sequitur, et dicit: « Quaecumque audivimus,
ita et vidimus in civitate Dei nostri » [(Psal. 47. 9)] , et
reliqua.
4.
Quapropter moneo, et flens gemensque contestor,