PL 22, col. 480

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Letters of St. Jerome 44 · The Letters of St. Jerome 43.3 · The Letters of St. Jerome 45.1

tanta reperiamus in coelo, parva et caduca quaesisse
nos doleamus in terra. Vale.
EPISTOLA XLIV. AD MARCELLAM. De Muneribus.
Munuscula missa a Marcella, sibi, et Paulae, filiaeque
hujus Eustochio, per jocum allegorice interpretatur.
Ut absentiam corporum, Spiritus confabulatione
solemur: facit unusquisque quod praevalet. Vos
dona transmittitis: nos Epistolas remittimus gratiarum.
Ita tamen ut, quia velatarum virginum munus
est, aliqua in ipsis munusculis esse mysteria demonstremus.
Saccus, orationis signum atque jejunii est.
Sellae, ut foras pedes virgo non moveat. Cerei, ut
accenso lumine, sponsi exspectetur adventus. Calices
mortificationem carnis ostendunt, et semper animum
ad martyrium praeparatum. « Calix quippe Domini
inebrians, quam praeclarus 195 est » [(Ps. 22. 5)] .
Quod autem et matronis offertis muscaria parva,
parvis animalibus eventilandis, elegans significatio est,
debere luxuriam cito restinguere; quia muscae moriturae,
oleum sua vitatis exterminant. Hic typus sit
virginum: haec figura matronarum. Nobis autem,
licet in perversum, munera vestra conveniunt: Sedere
aptum est otiosis, in sacco jacere poenitentibus,
calices habere potantibus. Licet et propter nocturnos
metus, et animos semper malo conscientiae formidantes,
cereos quoque accendisse sit gratum.
EPISTOLA XLV. AD ASELLAM.
Navem, Roma discessurus, conscendens, purgat se ab
obtrectatorum columniis, apud quos ingens sibi odium
conflaverat, quod Paulam, et Eustochium primarias
feminas traxisset ad Monachorum institutum.
1.
Si tibi putem gratias a me referri posse, non
sapiam. Potens est Deus super persona mea sanctae
animae tuae restituere quod meretur. Ego enim indignus
nec aestimare unquam potui, nec optare, ut mihi
tantum in Christo largireris affectum. Et licet me
sceleratum quidam putent, et omnibus flagitiis obrutum,
et pro peccatis meis, etiam haec parva sint:
tamen tu bene facis, quod ex tua mente etiam malos,
bonos putas. Periculosum quippe est de servo alterius

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.