PL 22, col. 619

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Letters of St. Jerome 64

sed et ipsa veritas multis signis et argumentis monstretur
hominibus, et usque ad mortales veniat. Unde
factum est, ut rationem solis et lunae et anni et mensium
et temporum 368 et horarum, tempestatum
quoque, serenitatis atque ventorum, et rerum omnium
nosceremus, ACCIPIENTES INSITAM a Deo sapientiam, et
ipso habitatore atque doctore, domicilii sui nobis et
fabricae scientiam demonstrante. Super omnia cidaris
et vitta hiacynthina coelum monstrat: et auri lamina
quae in fronte Pontificis est, inscriptumque nomen
Dei, universa quae subter sunt, Dei arbitrio gubernari.
Idipsum ego puto sub aliis nominibus et in
Cherubim et quatuor animalibus figuratum, quae ita
sibi permixta sunt et haerent, ut in uno inveniantur
et caetera: et quod instanter, et ante se vadant, et non
revertantur. Labuntur enim tempora, et praeterita
relinquentia, ad futura festinant. Quod autem semper
in motu sunt, illud significant quod, et philosophi
suspicantur, currere mundum suo ordine, et incessabiliter
velut rotam in suo axe torqueri: unde et rota
in rota est, id est, tempus in tempore, et annus in
semetipsum revolvitur: et ipsae rotae elevantur ad
coelum, et super crystallum thronus ex sapphiro est,
et super thronum similitudo sedentis: cujus inferiora
ignea sunt, superiora electrina: ut demonstret quae
inferiora sunt, igne et purgatione indigere: quae sursum,
in conditionis suae puritate persistere. Et quomodo
hic in habitu sacerdotis, auri lamina est desuper:
ita in Ezechiele electrum in pectore, et in vertice
collocatur [(Ezech. 1. 8)] . Justum ergo erat (sicut
supra ex parte diximus) ut Pontifex Dei, creaturarum
omnium typum portans in vestibus suis, INDICARET
CUNCTA indigere misericordia Dei: et cum sacrificaret
ei, expiaretur universalis conditio, ut non pro
liberis ac parentibus et propinquis; sed pro cuncta
creatura, et voce et habitu precaretur.
20.
Tetigimus expositionem Hebraicam, et infinitam
sensuum sylvam alteri tempori reservantes, quaedam
futurae domus stravimus fundamenta. De feminalibus
lineis hoc solent dicere, Ratio seminum et
generationis ad carnem pertinens, terrae per eam
deputatur. 369 Unde et ad Adam loquitur Deus: Terra es, et in terram ibis
[(Gen. 3. 19)]
. Causasque
hujus rei, quomodo de parvulo semine et foedissimis
initiis tanta vel hominum vel diversarum rerum pulchritudo
nascatur, esse obvolutas, et humanis oculis
non patere. Legimus in Levitico [(Levit. 8)] , juxta praeceptum
Dei, Moysen lavisse Aaron et filios ejus: jam
tunc purgationem mundi, et rerum omnium sanctitatem
Baptismi sacramenta signabant. Non accipiunt
vestes, nisi lotis prius sordibus, nec ornantur ad sacra,
nisi in Christo novi homines renascantur. Vinum
enim novum in novis utribus mittitur. Quod autem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.