PL 22, col. 641
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Letters of St. Jerome 66.4 · The Letters of St. Jerome 66.5 · The Letters of St. Jerome 66.0
Ecclesiae rudimenta poscebant, ut granum
sinapis paulatim in arborem cresceret [(Luc. 13. 19)] ,
ut sensim et Evangelii fermentum totam Ecclesiae
massam altius elevaret. Nostris temporibus Roma
possidet, quod mundus ante nescivit. Tunc rari sapientes,
potentes, nobiles, Christiani: nunc multi
Monachi, sapientes, potentes, nobiles. Quibus cunctis
Pammachius meus sapientior, potentior, nobilior:
magnus 396 in magnis, primus in primis, ἀρχιστρατηγὸς
Monachorum. Tales Paulina morte sua
nobis liberos dedit, quos vivens concupiverat possidere.
« Laetare sterilis quae non paris, erumpe et clama,
quae non parturis [(Isai. 54. 1)] , quoniam quot Romae
sunt pauperes, tot filios repente genuisti.
5.
Ardentes gemmae, quibus ante collum et facies
ornabantur, egentium ventres saturant. Vestes sericae,
et aurum in fila lentescens, in mollia lanarum
vestimenta mutata sunt, quibus repellatur frigus,
non quibus nudetur ambitio, Deliciarum quondam
supellectilem virtus insumit. Ille caecus extendens
manum, et saepe ubi nemo est, clamitans, haeres
Paulinae, cohaeres Pammachii est. Illum truncum
pedibus, et toto corpore se trahentem, tenerae [al. tenera
] puellae sustentat manus. Fores quae prius salutantium
turbas vomebant, nunc a miseris obsidentur.
Alius tumenti aqualiculo mortem parturit: alius
elinguis et mutus, et ne hoc quidem habens unde
roget, magis rogat, dum rogare non potest. Hic debilitatus
a parvo, non sibi mendicat stipem. Ille
putrefactus morbo regio, supravivit cadaveri suo.
Non mihi si linguae centum sint, oraque centum;
Omnia poenarum percurrere nomina possim.
[(Aeneid. 6)] .
Hoc exercitu comitatus incedit, in his Christum
confovet, horum sordibus dealbatur. Muncrarius