PL 22, col. 692
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Letters of St. Jerome 77.3 · The Letters of St. Jerome 77.4 · The Letters of St. Jerome 77.0
vitiosum: dimisit illius et illius criminis noxium: dimisit
(pene dixi) quod, clamante vicinia, uxor sola
non prodidit. Sin autem arguitur, quare repudiato
marito, non innupta permanserit, facile culpam fatebor,
dum tamen referam necessitatem. Melius est,
inquit Apostolus, nubere, quam uri [(1. Cor. 7. 9)]
. Adolescentula
erat, viduitatem suam servare non poterat.
Videbat aliam legem in membris suis repugnantem
legi mentis suae [(Rom. 7. 23)] , et se vinctam et captivam
ad coitum trahi. Melius arbitrata est aperte confiteri
imbecillitatem suam, et umbram quamdam miserabilis
subire conjugii, quam sub gloria univirae opera
exercere meretricum. Idem Apostolus vult viduas
adolescentulas nubere, filios procreare, nullam dare
occasionem adversario maledicti gratia [(I Tim. 5)] .
Et protinus cur hoc velit, exponit: « Jam enim quaedam
abierunt retro post Satanam. » Igitur et Fabiola,
quia persuaserat sibi, et putabat a se virum jure dimissum,
nec Evangelii vigorem noverat, in quo nubendi
universa causatio, viventibus viris, feminis
amputatur, dum multa diaboli vitat vulnera, unum
incauta vulnus accepit.
4.
Fabiolae poenitentia publica. --Sed quid ego
in abolitis et antiquis moror, quaerens excusare
culpam, cujus poenitentiam ipsa confessa est? Quis
hoc crederet, ut post mortem secundi viri in semetipsam
reversa, quo tempore solent viduae negligentes,
jugo servitutis excusso, agere se liberius,
adire balneas, volitare per plateas, vultus circumferre
meretricios; saccum indueret, ut errorem publice
fateretur; et tota urbe spectante Romana, ante diem
Paschae in Basilica quondam Leterani, qui Caesariano
truncatus est gladio, 460 staret in ordine poenitentium,
Episcopo, Presbyteris, et omni populo collacrymantibus,
sparsum crinem, ora lurida, squalidas
manus, sordida colla submitteret? Quae peccata fletus
iste non purget? quas inveteratas maculas haec
lamenta non abluant? Petrus trinam negationem
trina confessione delevit [(Joan 21)] . Aaron sacrilegium,
et conflatum ex auro vituli caput, fraternae correxere
preces [(Exod. 32)] . David sancti et mansuetissimi
viri homicidium pariter et adulterium, septem
dierum emendavit fames [(2. Reg. 11. 12)] . Jacebat in
terra, volutabatur in cinere, et oblitus regiae potestatis,
lumen quaerebat in tenebris. Illumque tantum
respiciens quem offenderat, lacrymabili [al. lacrymali ]
voce dicebat: Tibi soli peccavi, et malum coram
te feci [(Ps. 50. 6)]
. Et: Redde mihi laetitiam salutaris
tui, et spiritu principali confirma me [(Ibid. 14)]
. Atque