PL 22, col. 693
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Letters of St. Jerome 77.5 · The Letters of St. Jerome 77.4 · The Letters of St. Jerome 77.6
factum est, ut qui me prius docuerat virtutibus,
suis, quomodo stans non caderem, doceret per poenitentiam,
quomodo cadens resurgerem. Quid tam impium
legimus inter reges, quam Achab, de quo Scriptura
dicit; Non fuit alius talis ut Achab, qui venundatus
est, ut faceret malum in conspectu Domini? [(3. Reg. 21.)]
Hic cum propter sanguinem Nabuthae
correptus fuisset ab Elia, et audisset iram Domini per
Prophetam: « Occidisti, et insuper possedisti: et ecce
ego inducam super te malum, et demetam posteriora
tua, » et reliqua: scidit vestimenta sua, et operuit
cilicio carnem suam, jejunabatque in sacco, et ambulabat
demisso capite. Tunc factus est sermo Dei ad
Eliam Thesbyten, dicens: « Nonne vidisti Achab humiliatum
coram me? Quia ergo humiliatus est mei
[al. timoris mei ] causa, non inducam malum in diebus
ejus. » O felix poenitentia, quae ad se Dei traxit
oculos, quae furentem sententiam Dei, confesso errore
mutavit. Hoc idem et Manassen in Paralipomenon [(2. Par. 330 supple libr.)] ,
et Niniven fecisse legimus
in Propheta [(Jon. 3. 4)] , Publicanum quoque in
Evangelio [(Luc. 16)] . E quibus primus non solum indulgentiam,
sed et regnum recipere meruit; alter
impendentem Dei fregit iram; tertius pectus verberans,
pugnis, oculos non levabat ad coelum; et multo justificatior 461
recessit Publicanus humili confessione
vitiorum, quam Pharisaeus superba jactatione virtutum.
Non est loci hujus ut poenitentiam praedicem,
et quasi contra Montanum, Novatumque scribens
dicam, illam hostiam Domino esse placabilem [(Psal. 26)] ;
et, « Sacrificium Deo, spiritum contribulatum » [(Psal. 50. 19)] :
Et, « Malo poenitentiam peccatoris,
quam mortem: » [(Ezech. 18. 23)] ; Et, « Exsurge,
exsurge Jerusalem » [(Isai. 60. 1; et Baruch, 5.
5)] ; et multa alia, quae prophetarum clangunt tubae.
5.
Hoc unum loquar, quod et legentibus utile sit,
et praesenti causae conveniat. Non est confusa Dominum
in terris, et ille eam non confundetur [al. confundet ]
in coelo [(Luc. 9)] . Aperuit cunctis vulnus
suum, et decolorem [al. dedecorem ] in corpore cicatricem
flens Roma conspexit. Dissuta habuit latera,
nudum caput, clausum os. Non est ingressa Ecclesiam
Domini, sed extra castra cum Maria sorore
Moysi separata censedit [(Num. 12. 15)] , ut quam Sacerdos
ejecerat, ipse revocaret. Descendit de solio
deliciarum suarum, accepit molam, fecit farinam, et
discalceatis pedibus transivit fluenta lacrymarum. Sedit
super carbones ignis. Hi ei fuere in adjutorium.
Faciem, per quam secundo viro placuerat, verberabat,
oderat gemmas, linteamina videre non poterat,
ornamenta fugiebat. Sic dolebat, quasi adulterium commisisset,
et multis impendiis medicaminum unum
vulnus sanare cupiebat.
6.
Diu morati sumus in poenitentia, in qua velut