PL 22, col. 695
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Letters of St. Jerome 77.7 · The Letters of St. Jerome 77.8 · The Letters of St. Jerome 77.0
navigavit, ubi 463 multorum excepta
concursu, nostro parumper usa est hospitio: cujus
societatis recordans, videor mihi adhuc videre quam
vidi. Jesu bone, quo illa fervore, quo studio intenta
erat divinis voluminibus? et veluti quamdam famem
satiare desiderans, per Prophetas, Evangelia, Psalmosque
currebat: quaestiones et proponens, et solutas
recondens in scriniolo pectoris sui. Nec vero
satiabatur audiendi cupidine, sed addens scientiam,
addebat dolorem [(Eccl. 3)] ; et quasi oleum flammae
adjiciens [al. adjeceris ], majoris ardoris fomenta capiebat.
Quodam die cum in manibus Moysi Numeros
teneremus, et me verecunde rogaret, quid sibi vellet
nominum tanta congeries: cur singulae tribus in
aliis atque aliis locis varie jungerentur: quomodo
Balaam ariolus sic futura Christi mysteria prophetarit [(Num. 20)] ,
ut nullus propemodum Prophetarum
tam aperte de eo vaticinatus sit; respondi ut potui,
et visus [al. nisus ] sum interrogationi ejus satisfacere.
Revolvens ergo librum, pervenit ad eum locum, ubi
catalogus describitur omnium Mansionum, per quas
de Aegypto egrediens populus, pervenit usque ad
fluenta Jordanis [(Num. 33)] . Cumque causas quaereret
et rationes singularum [al. singulorum ], in quibusdam
haesitavi, in aliis inoffenso cucurri pede, in
plerisque simpliciter ignorantiam confessus sum.
Tunc vero magis coepit urgere, et quasi non mihi liceret
nescire, quod nescio, expostulare, ac se indignam
tantis mysteriis dicere. Quid plura? Extorsit
mihi negandi verecundia, ut proprium ei opus hujuscemodi
disputatiunculae pollicerer, quod usque in
praesens tempus, ut nunc intelligo, Domini voluntate
dilatum, reddetur memoriae illius: ut sacerdotalibus
prioris ad se voluminis induta vestibus, per mundi hujus
solitudinem gaudeat se ad terram repromissionis
aliquando venisse.
8.
Verum quod coepimus, prosequamur. Quaerentibus
nobis dignum tantae 464 feminae habitaculum,
cum illa ita solitudinem cuperet, ut diversorio
Mariae carere nollet: ecce subito discurrentibus
nuntiis, Oriens totus intremuit [al. intonuit ], ab ultima
Moeotide inter glacialem Tanain, et Massagetarum
immanes populos, ubi Caucasi rupibus feras
gentes Alexandri claustra cohibent, erupisse Hunnorum
examina, quae pernicibus equis huc illucque
volitantia, caedis pariter, ac terroris cuncta complerent.
Aberat tunc Romanus exercitus, et bellis civilibus
in Italia tenebatur. Hanc gentem Herodotus refert,