PL 23, col. 357

Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

sustinere. Objicitur ei crimen, cujus non habet conscientiam.
Ergo crimen quod totum pendet in verbo,
neget confidenter, ac libere faciat invidiam adversario
suo [( S. Epiphanio )] . Eadem audacia qua ille insimulat,
hic defendat. Cumque omnia dixerit quae
voluerit, quae proposuerit, quae suspicionibus carent:
si perseverat calumnia, conserta manu in jus
trahat. Nolo in suspicione haereseos quemquam esse
patientem; ne apud eos qui ignorant innocentiam
ejus, dissimulatio conscientia judicetur, si taceat:
licet superfluum sit ejus praesentiam quaerere, et
extorquere silentium, cujus apud et litteras teneas.
3.
Joannem ipsum alloquitur. --Scimus omnes, quid
tibi scripserit, quid in te arguerit, in quo (ut tu
vis) calumniatus sit. Responde ad singula, per Epistolae

hujus gradere vestigia, ne punctum quidem et
apicem calumniae transeas. Si enim egeris negligenter,
et (ut ego tibi credo juranti) casu aliqua
transieris, statim ille clamabit et dicet: Hic hic te
victum [ Fort. vinctum] teneo: hic totius negotii
cardo versatur. Non aeque inimici audiunt, et amici.
Qui inimicus est, etiam in scirpo nodum quaerit:
amicus prava quoque recta judicat. Scribunt saeculi
litterae, amantium caeca esse judicia; quas tu forsitan
sacris Voluminibus occupatus omnino neglexeris.
Numquam de amicorum judicio glorieris.
Illud verum 410 est testimonium, quod ab inimica
voce profertur. Alioqui si amicus pro te dixerit,
non testis, aut judex, sed fautor putabitur. Haec
et hujusmodi loquentur inimici tui, qui tibi forte

non credant, et movere cupiant stomachum. Caeterum
ego quem numquam volens laesisti, cujus semper
in Epistolis tuis nomen cogeris ventilare, do
consilium ut aperte aut fidem Ecclesiae praedices, aut
loquaris, ut credis. Dispensatio etenim ac libratio
ista prudens verborum, indoctos decipere potest.
Cautus auditor et lector cito deprehendet insidias:
et cuniculos quibus veritas subvertitur, aperte in
luce demonstrabit. Et Ariani, quos optime nosti,
multo tempore propter scandalum nominis ὁμοούσιον
( consubstantialem ) se damnare simulabant, venenaque
erroris circumlinebant melle verborum. Sed
tamdem coluber se tortuosus aperuit, et noxium
caput, quod spiris totius corporis tegebatur, spiritali
mucrone confossum est. Recipit, ut scis, Ecclesia

poenitentes; et numero superata peccantium dum
deceptis gregibus consulit, pastorum vulneribus
ignoscit. Eadem nunc in veteri et nova haeresi consuetudo
servatur, ut aliud populi audiant, aliud
praedicent sacerdotes.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.